Blogia
Thersites

Jovis ira

Mane in amicorum horto fui, agricola diligens.  (Inter alia lycopersicis statumina paravimus.)  Caelum asperum fuit: solem nequaquam vidimus; nimbi currebant plumbei super capita nostra; ventus flabat frigidulus.  Circa prandii hora domum regrediebar, birota vectus, cum pluvia oritur.  Rarae initio guttae cadunt, longe tonitrua ruunt: ratus sum domum me fore antequam accidant pejora.  Sed pauca post minuta passeres canere desinunt: lux lutea in caelo videtur.  Orta repente est immanis procella: flumina de nubibus ruebant et, quod pejus erat, fulgura paulatim appropinquabant.  Heu, amici, quam cito nos deseruit philosophia!  Multis abhinc annis pedes non tam celeriter super birotam agitabam.  Ecce Thersites pavidus, territus, anhelans ne media capiatur procella.

Domum perveni vivus, sed rana factus.

2 comentarios

Thersites -

In hominem saltem, si minus in caesarem... Placet risus tuus. Unde terrarum exit, si quaerere possum? Fac valeas, ridens persaepe.

Elena -

Exspectasne nunc regis filiam quae te in hominem reddat? Multum tua historia me delectavit.HA,HA...