Facebook Twitter Google +1     Admin

Discimus adhuc

20110406225902-11iii31-004-1.jpg

Quam lauta, quam faceta, quam docta bloga per rete nunc pullullant latina!  Maior in dies moles est aliquid ejus modi, ne simile quidem, incohare.

Sed iter meum mediocre prosequar, cum gaudio sit nobis aliquantulum novi quotidie exercere.

Hodie haec est causa quod scribam: mater, quartum et octogesimum agens annum, ordinatrum denique domi admisit, atque epistolas a liberis missas jam didicit legere et, quamquam breviores, scribere.  Elatus posthac incedo, quasi maternae mentis robur et nostrum foret.

Imaginem volo appendere in blogo, quam mater per nexum (quem etiam per rete mittam ad eam) assequi possit.  (Ecce matrem et sororem in imagine.)

En ergo nos ludentes quasi pueri.

Sed quid potius senibus?

06/04/2011 22:59 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Alexandra

Matri et filiae idem doctus risus leuis est. Filio ergo quoque.

Fecha: 07/04/2011 10:12.


Autor: Thersites

O Alexandra mea, quam grata sunt mihi tua verba, inprimis quia tua! Perge nos delectare tuo blogo doctissimo!

Fecha: 12/04/2011 23:11.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris