Blogia
Thersites

Abu Bekr

Est mihi discipulus quidam insolito nomine.  "Id nomen --aiebat-- fuit primi califae postquam Muhammad mortuus est".  "Non --respondeo--, non fuit primus; primus appellatus est Abu Bekr".  "Sit ut velis.  Fortasse fuerat secundus vel tertius".

Nonne mirum?

Dicet aliquis in Africa boreali natum puerum illum.  Minime.  Quamquam lyceo nostro jam non pauci sunt mauretani, lybii nec non etiam aegyptii, quamquam nullae classi desit hodie colombianus quisquam vel aequatorianus, meus discipulus indigena est atque ex aboriginibus natus (si quis eorum reliquit).  Oculi ei sunt caesii, capilli cincinnati, vultus placidus: pulcher puer est, putant puellae.  Nihilominus ipse putat se quoque pulchrum puerum.  Unus eorum infantium est quorum parentes jam non constringebantur baptizantes martyrologio romano.  Habui jam Sinuhe quendam, quandam Yuly, multosque post eiusmodi.

Sed non tantum miror in eo nomen vel aspectum aut elatum animum, quantum vestem.  Bracae in primis semper casurae videntur, nullo retentae cingulo, vix etiam tumore natium: quarum quidem sulcum vix tegitur a semper patentibus femoralibus.  Piget videre, hoc sensum molestum vitare non possum: cum eum conspexi, mihi ipsae bracae videntur casurae.

Quotidie possum dicere quo colore, quo delineamento sunt femoralia.  Nunc lutea, nunc purpurea (potest credere), nunc monstrant anatem illum atrum nubeculatorum, tam facetum.

Huic puero placet historia.  Ceteris disciplinis minime studuit.  Etiam historiae non studuit.

0 comentarios