Facebook Twitter Google +1     Admin

Secreta

Bello telephonico finito, extremo jam retis filo domum porrecto, ad innocuum hunc laborem placet redire.

Sed antea, si vera dico, jam aliquot minuta trivi legendo nonnulla secretissima americana propalam a Wikileaks nuper facta (recte spero scripsisse nomen societatis).  Quam inania!  Magis magisque in dies reor ab stultis --sed quam stultis!-- orbem dirigi.  Maximae hominum pars psittacico modo iterant quae quattuor betae blaterare solent, dum unus vel alter ex paucissimis cogitantium frustra sapientiora dicunt, frustra quia inter fremitus quercuum sapientia perduntur verba... Heri, exemplo affero, id sapiens dicebat quidam Kruger --si memini--: cur omnibus servandi sint pecuniosi qui male rem gesserint?  Pessumdentur!  (At non ita censent administri europaei, qui maxima pars psittacorum sunt genus...)

Prave fecit Wikileaks?  Mihi quidem eligere non est difficile: minas dominae Clinton ridiculas aestimo, plaudoque toto corde laborem hominis illius australiani de quo nihil tribus diebus audieram.  Nullum periculum ille cogit orbem subire in lucem dando tot inania stultaque illa, quae inania stultaque vere in summa nos duxerunt pericula...

Sed ningit...  Orbis volvitur...

30/11/2010 22:19 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Ningebatne? Num licet in Hispania ningere? Caelum iniustissimum!

Domina Clinton saepe in praeterito se ridiculam praebebat, nec hodie melius se gerit. Nos enim omnes scimus documenta "arcana" vocari itaque condi modo ut regiminis aut scelera aut ineptiae tegantur. Arcana enim militaria esse scelerosa, legatorum inepta: qua de causa duo bella iniusta nunc gerentes nullam viam aut ad victoriam aut ad pacem invenire videamur. Itaque Iulianus ille Australianus, quamvis audax, nihil tamen novi retexit, nisi quod legati oratoresque tam fatui sunt ut ineptias suas non solum blateraverint sed etiam litteris mandaverint.

Fecha: 01/12/2010 16:22.


Autor: Thersites

O Nemo care, vix possum exprimere quam penitus tibi consentiam!

Fecha: 01/12/2010 19:00.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris