Blogia
Thersites

Nox

Quam aegre nunc scribo!  Potestas est, deest autem tempus.  Etiam accidit plerumque ut, muneribus lycei detentus, scribendi voluntatis obliviscar.  Sed quotidie id in mentem venit --scilicet non scripsisse-- per agros sub stellis currenti.  Hae noctes serenae sunt, hebdomadem totam sidera clara videre datur, nunc ad septentriones currenti fulgent ursae, gigas Orion redeunti.  Paucis diebus ad occidentia sidera versus novum sidus videre visus sum: quid aio novum?  Immo Perseus caput in manu tenet diaboli!  Quot menses Algol tam nitidum non videram!

Persaepe ergo ineunti diem de blogio memoriam habeo, deinde vero officium in lyceo fungenti de memoria cadit.

Nil interest.  Scribam quidquid sit, temere et prave, nam albus ordinatri minus etiam rubet quam charta; scribam ergo, quia scribere volo.  Hic labor placet mihi, alios labores suaves reddit atque laetiores.

Tuba mirum sparget sonum...  Ad catenas.

0 comentarios