Blogia
Thersites

Stultus heros

Ineluctabile erat.  Pugna cum societate telephonica progreditur atque adhuc non est finita.  Ancipitem esse pugnam non aio: scio societatem victuram meque perditum iri, sed dum pugnamus hanc voluptatem dono mihi dare volui, et pactum rescidi quia societas id fregerat.

Quid ergo postulabam?  Nihil, nisi in manu habere documentum, scriptum quo condiciones pacti (quas telephonio condixeramus) nitide legantur.  Hoc promissum est, hoc irritum societas fecit, pactum rescidi.

Stulte, aliquis dicet, prave tibi ipse fecisti!  Scio, sed, quae voluptas aliquando dicere: nequaquam!

Ex lyceo nunc scribo.  Pauca nunc habeo minuta, poculo caffei --quod omitto-- plerumque data.  Menda ergo rogo ignoscatis.

2 comentarios

Ludovicus -

Benoît Mandelbrot (1924-2010), in memoriam:

http://www.youtube.com/watch?v=ay8OMOsf6AQ&feature

Valeas semper quam optime, frater.

Nemo Oudeis -

Tua vice poculum caffei ego sumam.

Spero iniustam societatem telephonicam mox in viam rectam mox inituram.