Facebook Twitter Google +1     Admin

Aún aprendo

Haud domo, sed ex lyceo haec mitto verba, cum ordinatrum meum fiat inutile (jam viginti dies!) levitate et ignorantia nescio quorum (paululum iratior, fateor, quam soleam scribo).  Societatem mutavi telephonicam quae lineam suppeditabat mihi, atque nihil nunc mihi restat, ab illa deserto, nisi hoc sperare, ut nova societas cui fidem (timeo ne frustra) dedi lineam aliquando resarciat ab altera solutam.

Donec dei mihi favebunt, abesse me ex mundo sentio.

Sed hoc hodie in mentem venit, posse mundum convenire non ex sella nostra, in reducto conclavi et aedibus notis occulta, sed ex loco publico in quo plures persaepe horas quam necesse sit manere cogor.

Melius nunc intelligo quid faciant nonnulli collegae (me multo juniores certe) quos ordinatro conglutinatos interdum reperio.  Veterem rem esse me sentio, cui alius est labori publico locus, alius domestico muneri.  Ceterum, eorum sum qui epistulam scribere nesciant nisi domi, nota charta usi, manibus super notam appositis mensam.  Illis invideo, qui legere librum valeant in publica taberna vel fabulam componere inter fremitus catinorum vasorumque.

Sed quotidie discendum.  Hodie primum non domo, sed alio ex loco has nugas misi.

04/10/2010 11:43 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Gaudeo iterum scripta tua, Thersite diserte sed ordinatris vexato, legere! Tibi autem omnino assentior de epistolis manu exarandis, quae consuetudo pessimo modo in dies exolescens tam scribenti quam legenti solet afferre. Equidem tamen sum inter eos numerandus quibus placeat in epistolas scribendas quodam in loco publico (et praesertim aprico, haerenoso, dulcibus potionibus praedito) incumbere, ubi ingenium meum parvum et calliditati alienum novitate oblectamentisque loci amoeni ad argumenta ducatur. Non enim nisi peregrinans sentio me domi esse: sic levis est animus meus, ut folium, ventorum ludum, vel penna avis pipillantis.

Spero autem fore ut dei societasque telephonica tibi quam celerrime faveant!.

Fecha: 05/10/2010 05:04.


gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Tuo commentario admonitus salubrem et iucundam consuetudinem epistolarum manu conscribendarum nimis diu intermissam resumpsi et involucrum puellae pulcherrimae, cui obliviosus et rebus academicis obrutus nihil chartae aliquot menses misi, destinatum tabellario cras mane tradam. De qua re obliviosus obrutusque adhuc nihil fecissem, si tu de epistolis scribendis nihil ipse scripsisses. Gratias propter monitum!

Fecha: 06/10/2010 04:55.


Autor: Thersites

Fateor, Nemo care, etiam ad te respexisse (et ad pocula crustulaque saepe in imaginibus tuis visa) cum illud 'illis invideo' scriberem.
Ceterum domi nunc ago iterum, aliquot post minuta quam novum 'router' ponerem novumque pangerem nexum; quid ea sint nolite ex me quaerere: satis sit quod munus efficiunt suum. Mirum celeritatis incrementum promisum nondum percipio; sed in melius forsan exibimus.
Consilium probo tuum manu scribendi, sed quisquis sibi gerat morem! Vale semper, semperque ament te puellae!

Fecha: 06/10/2010 17:49.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris