Facebook Twitter Google +1     Admin

Inter serpentis spiras II

Victoris Klemperer commentarii, sicut ab minime somnianti vel retorice fingenti exarati, sed qui vixerit patereturque, densa est, inaequalis, iterationum plena.  Sed hoc maxime fructuosum duco, quod eaedem cogitationes et sententiae per diversa tempora subtiliter mutantur et apparere sinunt non modo vultum unum veritatis, sed etiam colores, latitudinem, terga (ut ita dicam) rerum et opinionum.

Multae lineae cogitationum in diaria apparent narratione, quarum nonnullas secutus sum et ex iis quot potui excerpi.  Quod in Klemperer maxime admirabar hoc est, quam in se consistere valuerit, quam fortiter suam germanitatem defendere adeptus sit, cum tyrannis eam de se sententiam pronuntiavissent, se judaicum, non germanicum esse.

Jam primo anno nazistici regiminis statu nationis professor conmotus est, etiam iratus quod populus in tyrannidem lenior fuerit: "Nunquam jam dehinc --ait 12 martio anni 1933-- Germaniae confidam".  Irarum causae non deerunt.  Cum discipuli dresdensis universitatis proclamant se constuprari judaeorum contagione, deceptus Klemperer scribit (3 aprili) "psychologiae gentium jam non credere, omnia quae NON germanica aestimasset (atrocitatem, duplicitatem, turbarum obcaecationem usque ad ebrietatem), omnia ea illic increbrescere".

Eodem aprili progredienti notat Klemperer novissimas in judaeos injurias: professoribus ’non ariis’ a probationibus abstinendum, illud adseri ’cum judaeus germanice scribit, mentitur’, libros a judaeis germanice conscriptos pro interpretum operibus habendos...  "Immanissima tantum scribo" --ait.  Antisemitismus gliscit, Klemperer primum probationibus prohibetur, deinde discipulis gradatim privatur, e cathedra postremo ejectus est.  Ille, doctissimus germanus, francogallicae culturae colens atque amans, capitis est deminutus, ’non germanus’ a magistratibus appellatur.

Sed ecce mense octobri anni 1935 ad cenam invitatus est ab amico: annus est novus judaeorum:  "Capite operto locum quendam legit, etiam capiti meo galericulum jactum est, accensae sunt candelae.  Male fuit mihi.  Cui ego sum?  ’Genti judaeae’ edicit Hitler.  Sed haec mihi gens comoedia videtur...  Equidem nihil aliud sum atque germanus, vel europaeus germanus".  Firma sententia.

Sed non semper aeque firmum se praebet.  Septembri 1936, post colloquium cum quodam, in maerorem cadit:  "Hoc inde concluditur, et optime NSDAP publicam opinionem submisisse, et illud judaeorum insomnium, se germanos esse, vere phantasma fuisse".  Aliquot post dies, contra, verba cujusdam "quassationem in animo fecerunt, atque hoc votum in animo pepigi: progrediemur, nihil ad rem si librum juridicum aut historicum magnae eversionis francogallicae exarabimus, quisquis judaeus hic et nunc adhuc laboraverit, spiritum germanum ditescens, progredietur".

Sed nihilominus cunctatur, magis in dies reputans (13 julio 1937) "hitlerismum opinione altius et firmius haesisse populo germano", "qua de causa factus sum cives sine natione, non modo extrinsecus" (17 augusto).  Maeror auctoris etiam ad nauseam perveniet, cum incipiet segregatio judaeorum (septembri mense tituli increbrescunt in tabernis Juden unerwünscht, signa postea odii in judaeos gliscere non desinent --et haec alia est linea ditissima notitiarum).  Tum scribit auctor noster (27 octobri):  "Contemptio et fastidium et altissima erga Germaniam diffidentia nunquam me relinquet"; deinde (18 januario 1938) "quidquid futurum sit, numquam iterum confidam, nunquam iterum participem me sentiam nationis ullius".

Sed inter tot miserias, etiam nunc par mariti et uxoris nonnullis frui possunt deliciis, in theatrum intrare et cinematographum, novo avehere curru automobili ad regionem visenda....  "Quam formosa esset Germania, si tantum posses adhuc tibi germanus videri, et germanus videri adroganter!" (24 augusto).

Multae autem probationes fortitudinis manent Klemperer, qui prohibebitur a nomine (coactus addere ’Israel’ ad praenomen ’Victor’), a cinematographo prohibebitur, prohibebitur ab autocineto...  Nihilominus fortissime reputat et constat:  "Quidquid sit futurum, intrinsecus mutatus sum.  Nemo germanitatem meam ex me eripere poterit, sed nationalismus et patriotismus abierunt...  Omnis nationalis finitio mera mihi videtur barbaries" (4 octobri 1938), anno post: "Sionismum reicio perinde ac nationalismum et bolshevismum.  Liberalis et germanus for ever" (12 novembri 1939).

Anno 1940 Francogalliae casus, summisio et defectio novam affert melancholiam ("Quid manet adhuc, ex notione mea Francogalliae?", 9 julio).  Sed ne victoria quidem, quae videtur, tyrannidis in oriente et occidente, Klemperer prosternit:  "Et quidem ratio mea germana est, germanus equidem sum: non ipse mihi dedi, ex me eripere non possum" (27 martio 1942).

E pluribus modis idem exprimendi hunc maxime pulchrum duco:  "Acerrimo nunc proelio de germanitate mea contendo.  In hoc mihi perseverandum: ego sum germanus, illi non sunt germani; in hoc mihi perseverandum: spiritus pollentissimum est, non sanguis; in hoc mihi perseverandum: mihi quidem sionismus foret comoedia, baptismum non fuit comoedia".

Relegere nolo has notulas, nam metuo ne deteriorem reddant auctorem quorum verba formosissima mihi visa sunt.

02/03/2010 22:18 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris