Facebook Twitter Google +1     Admin

Vinum solitudinis

Morbum interretialem fere mortalem passum est ordinatrum meum.  Non autem mortuum est.  Ecce: scribo adhuc.  Sed penna hebetata est.  Breviter dicam de libro quem nuper finivimus, cujus titulus supra legitur.

Auctricem, Irene Nemirowski, non multis mensibus novimus, ex fabula qua Francogallia a Germano capta describitur, cum timiditate aliquorum, aliquorum fortitudine.  Mulier nostra cito facta est, nunc amamus quasi veterem amicitiam.  Aliquot ejus fabulas legimus, hanc precipue ea de causa cupiebamus, quod titulus pulcherrimus nobis videbatur.  ’Vinum solitudinis’... nonne lepidum?  ’Edetur proximo septembri viliore pretio’, dixerat bibliopola; atque respuere non ausus sum, ne fastum atque divitias meas viderer ostendere, si pretiosiorem editionem postulavissem.  Exspectavi ergo, decembri in manibus tandem habui.

Qui ’David Golder’, ’Saltationem’ et ceteras Nemirowski fabulas legerit, nihil fere novum in hac inveniet.  Patet Irenem suam vitam saepissime narrare.  At quo lepore, quo acumine, qua elegantia!  Quamquam nihil nisi vitam suam narrare sciisset, inter egregias erat numeranda.  Haec fabula puellam sumit ex Ucraina, a matre relictam, a sola institutrice gestam et fere amatam, Sankt Peterburgum deinde latam, deinde, post russicam rerum eversionem, in Femingiam eductam, paulatim ad amores apertam: non jam puella, sed femina facta, postremo Lutetiam pervenit.

Mirus est aspectus Sankt Peterburgi sub eversione ex oculis puellae.

Ecce quod mihi maxime placuit: memoria auctricis, plena minusculis rebus cum colore, odore, sapore.  Vide vicum natalem, sub pulvere luteo planitierum asiaticarum, qui inter dentes crepitat...

17/01/2010 20:36 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

Novus episcopus sequax antistite Matritense Rouco Donostia in urbe est.vir iuvenis intendens regulam Hispanicam supra Vasconiam sub specie fidei Christianae confirmandae fovere. munus concessum ei magno concursu Castellanorum et longissima ovatione vexillo Hispanico omisso in ecclesia cathedrale Donostiae. post paucos dies lapsus linguae erga motum terrae Haitianum causa contumeliae fuit.

Fecha: 19/01/2010 21:29.


Autor: Thersites

Munilla episcopus factus vasconicus quid sibi vult? Recedere inter catholicos vascones nationalismum? Nescio. Ceterum de terrae motu stulte loquebatur; non quia parum humane (nec nimis humane locutus est!), sed quia ludibrium inimicis fiebat. Hispaniam nonne novisti, episcope?

Fecha: 24/01/2010 22:42.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris