Blogia
Thersites

Anguis novus

Ex montibus revertor serpens pelle mutatus, ut totus videar novus.  Quod jam pridem non fecerat, computatrum cupidus aperio, bloga amicorum quaesiturus.  Reperio autem plerisque aestate quiescendum esse, nisi forte forti Nemini, e kentuckiano floridensi facto, pauloque pluribus.  Ipse regredior mox mox profecturus, ita ut dubitarem si operae pretium esset silentium polluere quod, si longius producerem, magnificius et sollemnius (quare nolite quaerere) videretur.  Sed invenio commentarios vestros, quos non legeram, et non paucos vestrum doceor in hanc paginam intrasse per hos taciturnitatis dies, quod movet me et quasi cogit dare vobis gratias, quibus pietas in amicum huc accedere suadet.  Gracias igitur vobis qui venitis.

De me nihil novi.  De Victore Hugo, si vacat, plura dicere vellem: sua legere pergo, homo placet adhuc, immo in dies magis, quantum in senio potest.  Nam --non semel hoc animo volvebam--, si, ita ut senex trium milium annorum ejus opera lego, legissem juvenis trium lustrorum, multo majore fortasse suscepissem amore, multo vehementius amplexus essem, ille mi fuisse potuisset quod olim fuerunt Balzac, Hoffmann vel Dickens.  Argumentum paululum stultum, satis intelligo, nam nihil aliud exspectandum erat in aetate provecta nisi frigidior amor, tepidior vehementia.  Sed hoc volebam dicere, multa in Hugo miranda invenio, quibus affectus et reverentia juvenum exspergisci possent.  Et, prae illo, quantum in auctoribus francogallis inveniri solitum est, multum et natio hispana et lingua hispanica paginis adsunt Victoris Hugo.

Piget quod vix relegere queo.  Ignoscatis si menda multa inveneritis.  Valete in proximum.

2 comentarios

Consaluus -

Plura dic nobis de isto auctore quem nunquam legi notusque mihi nomine tantum. Vale, Thersita, atque aestate fruere!

Nemo Oudeis -

Tibi adsum et commentarios tuos lego, etiam inter multa negotia agenda, quae obstant quominus fuse scribam; scito tamen me verbis tuis semper delectari et plura legere semper gestire.