Facebook Twitter Google +1     Admin

Lycopersicum ad Ludovicum

20090716171307-9vii16-005.jpg

Ecce primum lycopersicorum pomum quod ad rubeum advenit colorem.  Non bene memini, dixerimne primum an optimum, sed cum primum idem optimum mihi esse videatur, hoc tribuo, dico, dono et do fratri Ludovico bracarensi et una omnibus amicis qui has insulsas legeritis paginas.  Si ad acetaria adesse nolueritis, saltem his lineis ipsis notitiam dabo veram et fidelem virtutum, saporis, excellentiae vel mediocritatis lycopersici hujus exspectatissimi.  Valete plurimum, et sub umbra si poteritis, hoc ardentissimo die.

16/07/2009 17:13 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Ludovicus

Gratias, frater mi. Mane "sub tegmine fagi" hos ardentissimis diebus et vale quam optime semper.

Fecha: 16/07/2009 21:58.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris