Facebook Twitter Google +1     Admin

Melongena

20090715121011-9vii5-007.jpg

Quam audax fui qui has paginas scriptum pronus me jeci sine facundia, sine scientia, sine doctrina.  Sed cum coepissem, quid exitus forti manet nisi pergere?  Nam timidus nolo videri.  Alacriter scribam, quo videbor modo stultus, ignorans, ardelio, timidus numquam.

Ignorantia tunc plus patebit cum in arte nova exerceberis.  Ecce Thersites agricolarum novissimus, qui praeter ligonem aut lycopersicum nulli ferro aut herbae nulli vocabulum proprium tribuere scit.

Solanum melongena nomen est a Linnaeo huic oleri attributum.  Ex libro botanico quaesivi.  Unde nomen traxit suecus ille?  Nescio.  Noverantne romani vel graeci olera huic similia?  (Ipse nihil recordor.  Oblitus sum ciborum quibus tribus annorum milibus utebar.  Memini tamen panis secundi quo domi matris oleo intincto vel butyro maxima fruebar voluptate.)

At jam melongenae sunt in horto.  Crescunt nigrae, caeruleae, purpureae.  Sed lycopersica adhuc viridia sunt.

15/07/2009 12:10 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

Melanzana nomen Italum est. Wikipedia narrat, Italo sermone, originem et historiam huis bacae et nominis.

Fecha: 15/07/2009 16:29.


Autor: Thersites

Nomen istud bene novimus qui 'melanzana alla parmigiana' voluptarie comedimus. Etiam novimus nomen francogallicum (aubergine; mihi placet) et germanicum: 'pomum ovi' vel Eierapfel. Sed latine? Ceterum nec anglico sermone valeo melongenam vocare. Quomodo Kalamazoo appellatis?

Fecha: 16/07/2009 17:18.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris