Blogia
Thersites

Dicitur dives esse III

Est utcumque epimythion historiolae.  Cum gratias agerem Mariae maximas atque sollertiam gratularer, hoc a muliere (puellam jam illam esse desinere demonstratum est) responsum fuit:

--Ut vera dicam, difficile non fuit illud invenire.  Tot quot nihil tibi responderint, scisne quae sit causa?  Gravari noluerant.  Operam re vera non dederunt.  Si serio quaeris, invenies.

Hoc de  me imprimis dici poterat.  Non autem erubui.  Rem considerabam.  Multi certe a me interrogati, quod in promptu haberent responsi, id dederant: sciebant enim me non ignorantia periturum, sospitemque fore sine quaestionis enodatione.  Sed Mariae verba amaram redolebant ex universitate experientiam.  Nequaquam primum quid simile percipio.  Quod tot quaestiones ibi maneant irritae nihil mirandum habet.  Quot vero professores pili faciunt discipulorum quaestiones!  Homines universi parvi aestimamus ceterorum quaesita, sed in iis quibus docere munus, gravius est scelus.

Sed, omissa philosophica hac vilitate, cujusdam professoris memineram qui operam certe dedit meae quaestioni solvendae duasque paginas a se exaratas ad me misit.  Caput hoc erat epistolae: nollem putare, quamvis ampla nobilisque fuisset sermonis latini historia, omnia ex illo evenisse idiomate; errorem capitalem fuisse anglicam linguam per latinam intelligere conari, et jam vocabula illa ’accusativum’ et ’dativum’ longe abesse ab studiis severioribus anglicanis.  Credo illum quaestionem non intellexisse.  Hoc ipsum autem, nonne deplorabile?  Historia abest ab studiis nostris.  Historia despecta est.  Historia non est.  Quaestiones historicae non intelleguntur.  Non est aspectus ’constructionista diachronicus’, ut verbis utar illius Dirk Noël.

Et maxime in grege nostro absentiam fleo historiae.  Decem abhinc annos, quid aio?, viginti abhinc annos, cum primum editum est in lucem Dictionarium Etymologicum Latinum-Hispanicum Jacobi Segura Munguía (opus excellens, praesertim in loco talibus deserto operibus, cujus titulum omnia dicit), quidam professor dictionarium Segurae nescio qua de causa condemnabat (nisi ex invidia ducebatur, vitium sane hispanicum) et in fine exordii candide clamavit:  ’Hoc dictionarium legens, diceres latinum fuisse non modo vocabularium hispanicum, sed etiam dimidium vocabularium francogallicum atque anglicum!’  Misellus!

2 comentarios

Thersites -

Nec unus sis certe, anonyme et pie amice, nec ipse sciebam. Falsus enim sum, Bartholomaeo Segura Ramos tribuens opus quod a Jacobo Segura Munguía effectum est. Utrique autem honori spero fuerit, et non injuriae, error hujus incitati aselli

Anónimo -

Professorem Bartholomaeum Segura Ramos "Dictionarium Etymologicum Latinum-Hispanicum" etiam scripsisse nesciebam!