Blogia
Thersites

Deus nobis haec otia fecit

Deus nobis haec otia fecit

Urgemur jam calore.  Hodie autocineti factus sum auriga, nam plura solitis erant agenda negotia, et aliquid mirum accidit mihi.  Via vehebar media vici hujus (in quo jam vigesimum habito et octavum annum), cum currus quem sequebar repente constitit.  Nullus pedes viam transire volebat (quo illi consistere liceret) nec humanus nec animal nec utriusque mixtus.  Nullum semaphorum (quorum hic pauca sunt, et vacua persaepe) rubebat.  Nullus astynomus ductorem sisti jusserat.  Quid acciderat ergo?  Hoc tantum: ductor qui anteibat alium ductorem agnoverat cujus currus obviam veniret, vel, ut omnia apertius dicam, uterque ductor alterum agnovit, uterque laetatus est, uterque consistere decrevit invicem salutaturus.  Duobus vel tribus autocinetis quae ambo sequebamur consistendum fuit.

Nihil in hoc mirum.  Quamquam via haec, de qua loquor, satis frequens sit, mos est popularibus hujus quietissimi vici amicos sinere casu convenientes inter se salutare, de qualibet re maximi momenti breviter loqui, iter tunc tantum resumere cum, capite adhuc converso, uxori vel nurui alterius calida missa sit ab utroque salus.  Memini vehementer stupuisse me, anno illo quo advena in hoc oppidum pervenirem, cum primum aliquid simile paterer, non hoc in primis, quia unum minutum impeditus fuisset curruum discursus, sed hac praecipue de causa, quia interruptio viae facile omisissent duo illi, dummodo utervis suum currum in latus stratae apposuisset, ceteris iter permittens.  Sed non: hi homines vacui, vel otium simulantes, in media via consistunt, ne filum quidem in latus devertuntur, ostendunt sibi licere id quod faciunt, hominum decursus in praesentia interrumpere.  Verum est etiam hoc: raro exceptione hac et jure privato abutuntur, raro plus quam minutum unum occupant viam.

Quid ergo mirum in hoc triviali casu?  Quod ille qui autocineto me sequebatur, brevi spatio suspensus quid accideret, postquam duos insolenter currus vidisset viam occupasse, magnis autocineti clamoribus coepit canere.  Caput converti oscilans (curruum clamor non mihi placet), quasi dicens:  ’Paulo plus habe patientiae, mi bone vir!  Iter statim resumemus!’.  Repente mei ipsius memini, viginti ante annos, iratus quod duo asini ceteros coegerint consistere.  O Thersita, urbanus jam non es, rusticus omnino es factus!  Opinione celerius tumet in media via consistes, obvenientem interrogaturus quando semina habuerit caulium!

[Nescio an videre poteritis, sed in imagine est primus lycopersici flos, flos fortasse primi lycopersici!.  Valete]

0 comentarios