Blogia
Thersites

Flaccidus

Flaccidus

Commentarium praeteriti diei legens paululum erubesco, cum sententiam scripserim ejus generis quod minime mihi placet, id est, nimis absolute conceptam, 'tam pessime se habere (educationem hodiernam hispanicam) ut haud facile in pejus ire possit'.  Non ita, non ita.  Facile in pejus ire potest.  Satis est ut professores musices eliminentur, dimidia pars discipulorum in vias ejiciantur, conscribantur plures paedagogi atque doctores 'discendi discere', cetera.  Multa ire in pejus possunt.  Equidem de baccalaureis 'humanioribus' loqui volebam.  Sed etiam hic quaedam sunt quibus in pejus abeundi via est.  "Cui bono lingua graeca? --aliqui viri cogitare possunt potentiores--: supprimatur!  Nonne utilior est facultas currorum vehendorum?  Ea doceatur disciplina!"  Ita vero, res in pejus ire possunt.

Sed quid agis, Thersita?  In quas cogitationes atras vela tendis spiritus?  Nonne satis sunt tibi nunc raphani atque melones?

Non, sed diem habeo tristem.

Et Pastrix, hodie totum mensem non scribit.

Quid tibi cum Pastrice?  Num eum novisti?  Noli ultra scribere.  Plenus es hodie maestitiae et luctus.

Quid?  Non omnes dies sol fulsit.  Hodie quidem nubes eum celaverunt.  Sed verum est: fessus sum, et aliquanto flaccidus.

Jam statumina habent sua lycopersici mei.  Habent qua repant.

1 comentario

Reginaldus -

Interdum mihi placet putare nos tanquam ultimos Antiquitatis eruditos esse. Institutis pereuntibus, nemine salutem publicam uenerante, thesaurus scientiæ in uillis colendus est: qui nouit, is liberos suos erudit, relicui ignorantiâ merguntur. Ualemusne colluctari? Eminus, nullo modo! Comminus, forsan, in classibus nostris, ostiis clausis ne nos reprehendamur si pueros nimium doceamus... Uale.