Facebook Twitter Google +1     Admin

De docendo et de colendo

20090523233232-9iv26-151.jpg

Amicus Luismi (Ludovicum Michaelem ita vocamus), ex agricolis quos familiariter colo unus qui et juvenis est et sorte sua contentus vivit, his verbis nuntium accepit Thersiten hortum colere olitorium:

--Num in Lycaeum ingredior linguam docturus latinam?  Valetudinarium adeo morbos sanaturus? [nam Joachim, doctor raphanis colendis, medicus est].  Cur omnes posse putatis laboribus fungi agricolis indocti atque inexperti?

Haec, scilicet, iratus aspectu dicit, sed renidentes oculi severitatem abdicant verborum.  Per jocum loquitur.  Sed verum est nos in alienam provinciam invasisse.  Ceterum, nostro periculo agimus, nemo nostros bonos aut malos patietur exitus.

Alius amicus, Giuseppinus (ita se ipse vocat), barcinonensis, quendam 'edictum paedagogicum' ad me mittit cui titulus est 'Non est verum', exaratum a quodam grege 'IRES' et ab administro fotum (sic fama vagatur) Educationis.  Sicut ex tituli verbis intelligi potest, edictus iste omnis ad hoc unum tendit, infitiandum quae multa milia professorum hispanorum quotidie dicamus et multi alii qui nec hispani nec docentes sunt: educationem hispanam, praesertim puerorum et adulescentium a quattuordecim usque ad duodeviginti annos, tam pessime se habere ut haud facile in pejus ire possit.  Quam mirus edictus!  'Non est verum'.  Sed verum est.  Et vos, qui haec mendacia pecuniosa scribitis et multicolora, rotunde fallimini.  Nos autem, qui quotidie docere conamur, minime fallitis.

Paedagogia: nobilis scientia, venerabilis professio!  Cur accidit ut tot professores id putent, paedagogos in aliena invasisse rura?  Culpa his paedagogis est qui gravi voce, sollemni vultu, vacua dicunt auctoritatibus non omissis (KOWALSKI, 1992).  Num impetum nos fecimus in eorum facultatem?  Cur ergo non sinunt nos quiete docere?

Sed, quod olera et fruges labefactantur, malum omnibus universis est.

[Piscem hunc Valentiae vidi, in musaeo ceramico, domus marchionis Duarum Aquarum.]

23/05/2009 23:32 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Tibi roganti cur professores numquam posse videantur sinere paedagogos quiete docere, facile possum et quam brevissime respondere: lucri causa. (Quod responsum rogatis cuiuslibet generis saepius idoneum est quam esse debet.)

Nam, si desinerent professores in magistros vehementer invehi, quis illis pecuniam traderet ut novos libellos de argumentis iam tritos scriberent, ut nova nomina excogitarent quibus rationes iam usitatas regimini venderent vel quibus consilia doctrina vacua tegerent, tamquam aurea insignia purpuraque cuiusdam simiae? Querendo ditescunt, itaque queruntur.

Fecha: 24/05/2009 03:14.


gravatar.comAutor: jlcg

Quae differentia inter professores et paedagogos est?

Fecha: 24/05/2009 14:59.


gravatar.comAutor: jlcg

Qualis differentia inter professores et paedogogos est?

Fecha: 24/05/2009 15:26.


gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Si recte significationem percipio, illi professores sunt non qui ullam disciplinam veram tradunt, ut qui artem chemicam vel litteras Graecas praedicant, sed nebulones qui tantummodo de rationibus docendi garriunt. Cum ego docerem, oportebat me saepe tales pati: ut exemplum afferam, necesse erat mihi quadam in schola interesse quae ad discipulos regendos et moderandos spectare dicebatur. Itaque, per professorem illam licuit mihi cretam cerussatam seligere (et cuiuslibet coloris!) et foras ire ut sub divo imaginem describerem de schola optata et mente efficta. Qualem depinxerim non dicam; at quid disciplinae ex hoc exercitio percipere debuerim, et hodie nescio, sed propter illud atque alia didici haec: discipulis taedio afflictis (ut eram) nihil iucundius quam in schola male se gerere.

Itaque professor me anticam ad partem scholae movit ne aliis cum "nebulonibus" inter discipulos sparsis seditionem (iterum) moverem.

Fecha: 24/05/2009 17:20.


gravatar.comAutor: jlcg

Notata est nota tua.Gratias ago.

Fecha: 24/05/2009 21:16.


Autor: Thersites

Optime intellexisti, Nemo, sensus omnino quos exprimere conabar, sed male me gessi in verbis, nam diversa ea volebam. Nam haec erat mens mea: 'professor' = 'ille qui scientiam quandam profitetur (velut historiam vel latinum)', 'paedagogus' = 'ille qui scientiam docendi profitetur'. Sed, ut dico, de eodem loquimur, quamquam verba commutemus, et idem sentis de professore illo quam ego de nostris paegagogis. Valete.

Fecha: 24/05/2009 21:32.


gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Ita, nomina propter meam negligentiam solitam prorsus inversa habui. Cum enim docerem, tales qui novas docendi rationes excogitarent (neque umquam in vita pedem veram in scholam contulissent) "professores" semper vocabantur, et semper iusserunt se illo nomine vocari, ne quis putaret se esse nobis similes qui discipulos quotidie doceremus. Itaque nomen professoris (potius quam paedagogi) semper cum talibus est mihi in mente, pro dolor, coniunctum.

Aliud exemplum: alius "professor" illius generis nobis docere debebat de "philosophia paedigogica," ut erat scholae nomen. Garriebatur de pecunia, de uxoribus suis, de semet ipso, de sortium alea, de cervisia quae maxime sibi placuisset (genus sane pessimum), numquam tamen vel de philosophia vel de puerourm eruditione verbum fecit. Magis mihi arrisit eius schola quam aliae stultae, sed nihil didici, praeterquam quod nolo umquam cervisiae genus c.n. "Pabst" iterum gustare.

Fecha: 25/05/2009 03:26.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris