Blogia
Thersites

Belmonte

Belmonte

Vitam lego taurorum interemptoris Johannis Belmonte.  Non modo plura hominis nosse cupio, sed etiam aliquid novi evolvere Emmanuelis Chaves Nogales, diurnarii qui egregios dictavit commentarios nostri belli civilis (eos relegere jam gestio) et qui hanc Belmonte vitam scripsit.

Qui de hispanis ludis taurinis cuncta ignoret, nihil de Belmonte fortasse audivit.  Sed ille, una cum Joselito cognomine ’Gallus’, maximus fuit taurobolus aetatis aureae taurinae artis (circa 1920).  Quae ars etsi parum mihi placet (illis potius accedo quibus coercenda judicatur cum aliis barbaris veteris Hispaniae) fons pulcherrimarum videtur imaginum et minime spernendarum.  Ut accidere mihi solet, nequeo unum tantum vultum in hac re contemplari.  Attamen Belmonte homo fuit egregio temperamento, hispalensis (sicut ipse Chaves), qui amicitias conciliavit optimorum scriptorum, Valle-Inclán inter alios.

E vita Belmonte ab Chaves scripta (diurnarius et taurarius amici et necessarii facti sunt) pauca verba excerpo quibus torero affectus narrat cum primum adiret Novum Eboracum.  Hoc in primis equidem afficior, quod haec pagina idem prosa oratione mihi videtur quam versu exprimeret alius vir Hispaniae Baeticae, Lorca poeta:

’Novum Eboracum non mihi placuit.  Nimis magnum, nimis dissimile.  Nec illa alta praecipitia viae erant, nec illae concitatae formiculae homines erant, nec illa caementorumque ferrorumque, pontium et caeliscalpiorum congeries urbs erat.  Ambulat vir hispalenses vias strenue calcans, ut rumor passuum in penetralia ingrediatur domorum, maeniana conspiciens --haud sublato capite-- unde se contemplatum scit, vicum implens cuncta sua voce gravi ac bene temperata, amicum salutans --"Vale, Raphael!"...  Eum videre juvat, ille superbit virum esse et viam talem ambulare, urbem talem habitare.  At hic, Novi Eboraci, ubi homo nemo est, ubi via numerus est, quomodo vivatur?’

[Haec est turris rhomboidalis cathedralis Segorbe, quam urbem nuper magna voluptate perambulavi.]

4 comentarios

Thersites -

Equidem uni tantum 'corrida' adfui adultus (puer ductus sum in aliquas 'sine sanguine' quarum vix teneo memoriam).

jlcag -

Error Hispanici originis: sanguis mea pro sanguis meus.

jlcg -

Erratum typographicum: diligit pro diligi.

jlcg -

Iuventute mea tauromachiam valde diligit. cum gladiator "el espada" septem "naturales" plus unum "pectoris" agebat et turba olé vociferans sudaria agitabat, sanguis mea fervebat et acrem voluptatem sensebat.