Facebook Twitter Google +1     Admin

Caelum

20090418230151-9iv12-073.jpg

Jovis die Caesaraugustam iter autocineto facienti caelum insolitum mihi visum est, totum aeque caeruleum, clarius juxta montes, obscurius supra, sed nubibus consparsum candidissimis atque parvis quae spatiis aequis distributae sensum non vulgarem inducebant inmensae magnitudinis atmospherae.  Illius memini quod Hauser vel nescio quis diceret, studia perspectiva pictorum Della Francesca vel Ucello satis congrua fuisse societati mercatorum quibus praecipua fuerit ars computandi mercium pondera vel volumina.  Potis est.  Non aliter superiore jovis die nubes aerea volumina ita regulariter occupabant ut illusionem perspectivam facerent et metiri posses, vel tibi ipsi valere videreris, inmania caelorum spatia.  Constiti, exii e curru.  Tunc casu vehebar per avia et deserta loca.  Illusio major etiam foris erat.  Prodigiosum mihi visum est illud.  Photogramma excipere haud valere non deploravi: nullum photogramma eundem induxisset sensum.

Multa bona mihi acciderunt illo die.  Hoc visum est mihi facilius narratu.

Aliud photogramma segovianum.  Valete.

18/04/2009 23:01 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Robertus Italicus

Salve!
Miram caeli descriptionem nobis praebuisti sine photogrammatis auxilio

Fecha: 21/04/2009 14:00.


Autor: Thersites

Ave, Roberte. Etiam tabulam cujusdam pictoris memineram illud caelum spectans, ita nubibus consparsam, sed non invenio (Magritte? Ernst? De Chirico? Meminisse non valeo). Ne graveris quaestione, unde Italorum scribis, amice? Vale.

Fecha: 21/04/2009 21:11.


Autor: Robertus Italicus

Ave!
Ex Neapoli oriundus nunc Mediolani vivo.

Fecha: 22/04/2009 13:19.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris