Facebook Twitter Google +1     Admin

Dux et praeceptor

20090410231615-9iv8-006.jpg

Pluit.  Idem fortasse aer qui nivem Nemini nostro nuper attulerit, imbrem hodie nobis frigidissimum incutit, adeo ut primo mane quasi grando caderet.

Grandone?  Vae mihi!  Meae lactucae!

Jam liber homo non sum.  Cor meum positum est in holeribus.

Ecce autem magister meus agricolis rebus.  Nonne est illi nobile caput romanum?  Si licet, plura de eo scribam.  Nam est animus homini tam pulcher quam vultus.

Valete.

10/04/2009 23:16 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Si vultis, licet aerem nivosum apud vos retinere: quem nobis reddi non poscemus. At tuus praeceptor de rebus rusticis doctus videtur, specie saltem, alter esse Cicero.

Fecha: 11/04/2009 01:05.


gravatar.comAutor: Icosinatus

O fortunatum nimium agricolam! Tibi opto ut Jupiter grandinem a lactucis tuis submoveat.

Fecha: 11/04/2009 13:17.


Autor: Thersites

De aere nivoso, quid dicam? Satis dixi supra. Joachinus est doctus, nonne dixi? Plura dicam. Nonne est vere romanum caput?
Quod ad lactucas, care Icosinate, non sine invidia quadam mihi aiunt esse illam quam vocant 'tironis fortunam', nam non modo grando lactucis pepercit, sed etiam ne micam quidem solis hae adhuc viderunt (quod, ut scit rusticus quisque, satis modo plantulis plerumque nocet).
Summatim: Juppiter Thersitae favet.

Fecha: 12/04/2009 22:28.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris