Facebook Twitter Google +1     Admin

Escantar

20090409202233-9iv8-003.jpg

Cum nummos quos ponam non habeam, rusticitas in me est vera et firma.  Jam agricola factus sum.  Adii mane ad magistrum (Joachim scilicet) qui in horto accipiens prima jussa pronuntiavit.  ’In primis, lapides ex peculiari abstrahendi sunt’.  Vox vere dominica.  ’Hoc in meo vico vocant ...’ ut supra.  Discipulus mihi videbar alicujus illorum gymnosophistarum.  Laboravi ergo, nihil respondens.  Ecce mea ligula, ecce plasticae situlae quas lapidibus replevi abstrahendis.

Multa hodie didici.  Hoc inter alia, lumbos latinistarum esse delicatos.  Valete.

09/04/2009 20:22 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Ludovicus

Quamquam lumbus delicatus sit, o fortunatum nimium... Vale semper, optime Thersita. Ludovicus

Fecha: 10/04/2009 13:30.


Autor: Thersites

Si lycopersica bona lucratus ero, optimum illorum tibi dicabo, frater. Vale

Fecha: 10/04/2009 23:21.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris