Facebook Twitter Google +1     Admin

Caracena

20090406171658-9iv7-060.jpg

Heri dies fuit dignus nobis, laetis hominibus et innocentibus.  A sole frigido, sicco intuiti, incultas peragravimus angustias quas flumen Caracena irrorat inter Tarancueña et vicum ejusdem nominis.  Plus quam viginti abhinc annis easdem percurrimus solitudines cum Lectore atque uxore (forsan meminerit, si modo legit).  Tunc maturus erat mensis majus, floresque vivis coloribus passim prorrepebant.  Heri, aprili vix inceptato, nondum populorum gemmae aperiebantur, vix salices exhibebant amenta masculina, unus tantum aut alter crataegus candidissimis induerat se floribus.  Trames hinc illinc disparuerat, nam superiore hieme maxima fuerat fluminis furia.  Nobis par erat periculum adire, super saxa in flumen conjecta salientes, frigidae sorbendae aquae.

In Caracena prandium optimum obtinuimus.  Julia nidum viperae invenerat, viperulis plenum.  Christina, latratus audiens, fugaces dammas conspicere erat assecuta, dum per saxa fugerent.  Sed omnia pro nihilo habuerunt, cum amicitiam sanxerunt cum cane ’Clarita’, mellitis oculis cane, quae quattuor lactabat catulos catulamque unam.  Si venales fuissent, cuncta auctoritas mea impedire nequisset quo minus onerati catulis redissemus.

Quam laeta fatigatio!

06/04/2009 17:17 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Sandra

Quam pulchra fatigatio! Quam pulcherrima Clarita una cum catulis! Scisne, mi Thersita? Hodie recordata sum illum discipulum aestiuum tuum c.n. "Budi" quem Latine docebas. Quid de eo? Spero optimum se habere et adhuc tecum esse! Vale bene

Fecha: 08/04/2009 13:58.


Autor: Thersites

Budi optime, cara Sandra, se habet. Sed docentia missa est propter casus quosdam impedientes. Simul desiimus, ego magister, ille discipulus esse. Sed canis probus est, alacri (quamquam hispanico) latratu.

Fecha: 10/04/2009 09:35.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris