Blogia
Thersites

De altitudine II

Cum Phaedri vulpes, fame coacta, uvas adpetit ’alta in vinea’, non de proceritate vinearum loquitur fabulator, sed de loco summo ubi vota vulpis posita sunt.  Nec animus ’ex altissimo domicilio depressus’ (Ciceronis de senectute 77) descendit ex ultimo tabulato longissimae insulae.  Etiam per ’altum’ significari potest, opinor, quod in imo loco positum sit; non autem inveni sententiam ubi ea liqueat significatio.  Sed pariter ex utraque ceteri exire possunt symbolici sensus (’nobilis’, ’potens’, ’amplus’, cetera).

     Vides ut alta stet nive candidum
     Soracte...

Horatianum hoc nuper legens in dubium incidi: illud ’alta’ quid sibi vult?  Utrum sensum indicat poeta?  Num summum locum ubi posita est nix?  An amplitudinem niveae stragis?  Alterum fortasse triviale, hoc autem elegans atque perspectum, nam quo crassiore stratura mons tegitur nivali, eo magis apparet candidus atque splendens.  (Hoc nimis conspicuum nobis nunc est, cum calor veranus niveum splendorem montis Caji quotidie stinguere videatur.)

Hic vero sensus aegre accipiemus hispani, quibus vox ’alto’ raro in hanc significationem vergit.  Haec nobis in dubio esset, nisi aliis in locis eam reperire potuerimus.

Ecce fabulam ovidianam (Metamorphoseon 4) in qua Pyramus letum amorum suorum suspicari coepit, cum amictus Thisbes cruentatos invenisset.  Pyramus mox sibi mortem consciscet, oportet ego aperte ostendere quo pacto juvenis de virginis morte persuasus sit.  Hoc assequitur Ovidius per duo verba, ’certa’ et ’alto’ (vv 105s):

          ... vestigia vidit in alto
     pulvere certa ferae.

Vestigia ’certa’ sunt leaenae: eo certius, evidentius, manifestius dinoscuntur, quo crassiore in caeno patent ejus ectypa.  Vestigia satis sunt delineata in ’alto’ pulvere.  Dubium, mea sententia, non est quod illud ’alto’ crassitudinem deliquet straturae.  Et hoc magni est momenti, ne Pyramus amans, ultra amens, plane stupidus videatur.

2 comentarios

Thersites -

Recte habes. Castellano sermoni sunt etiam aliae significationes in adjectivo 'alto', a sermonibus germanicis male avulsae, e.g. cum dicimus 'alta edad media' et cetera. Vale.

jlcg -

Hispanice 'alta mar' significat ubi mare profundum est.