Blogia
Thersites

Homo sapiens

Ducentis annis eodem die nati sunt Carolus Darwin atque Abraham Lincoln.

De hoc perpauca novi: hominem fuise longum, bellum indixisse in confoederatos servitudini faventes, occisum esse ab latinista, homicidam saltem (permotum forsan quia in theatro ageret frequentissimo) clamasse nescio quid latino sermone.

Sed Carolus Darwin mihi tanquam proavus est.  Diem natalem nullo oblitus sum anno.

Legistine librum quem quinquagenarius scripsisset de specierum origine?  Vobis commendo.  Nullum novi opus majore exaratum probitate, acriore perpolitum studio.  Exquisita est dapes spiritui.  Molem nolite timere: facile legitur.

Filia mea minor dono mihi dedit pulchum librum de manuscriptis botanicis in bibliotheca vindobonensi.  Laetissimus sum.

2 comentarios

Thersites -

O Nemo gratissime, quam optimus eris magister, qui tam fluenter atque jucunde doces! Gratus sum bis propter pulchum et longum commentarium tuum.

Nemo Oudeis -

Iohannes Wilkes Booth ille delirans histrio qui Abraham Lincoln trucidavit a nonnullis dicitur illud Iunii Bruti exclamasse: "Sic semper tyrannis." Nam immani in bello illo iniurias contra ius ut dicitur humanum etiam non solum in civitates reclamantes sed etiam suum in populum qui in civitatibus septentrionalibus versabantur respublica Americana, Lincoln praesidente, intulit.

Nam in principio civitates sua quaeque libertate fruebantur, quam sociatae sed haud coniunctae e tyranno Britanno erant consecutae. Quo tempore in pretio nomen Bruti habebatur, sicut illud Cincinnati, quod reipublicam Romanam ac exemplar Americani prisci ducebant. Cum Caesar ille tyrannus “Et tu, Brute” periturus dixisset, maioris momenti erat illud Bruti “Sic semper tyrannis.” (Quae etiam hodie est civitati Virginiae sententia carissima et in illius civitatis vexillo depingitur una cum Libertate hastata et regem prostratum calcienti.)

Progressu temporis tamen multi intellegebant unam rempublicam multis civitatibus stabiliorem; multi rectores disiunctas civitates artius compingere conabantur, donec meridionales noluerunt a septentionalibus iussae pravam et scelestam servitudinis consuetudinem deponere. Sed illis pessimis temporibus cum omnium civium mores in deteriorem essent lapsi, cum nova sclopetorum genera ut ita dicam automatica excogitavissent quibus facilius celerius crebrius - id est modo ut aiunt industriali - fratres caederentur, hortabantur religiosi septentrionales ut caede libertas alienis servis praeberetur, crudeles meridionales ut caede libertas sibimet ipsis praeberetur. Nec tamen multum curavit humus cuius sanguinem hauriret, nec cuius causa ille esset effusus.

At Lincoln praesidens, quippe contra quem et contra cuius reginmen nonnulli iam conspirassent, suos multos etiam concives in carceres trudebat, suis concivibus vocis libertatem negabat, legibus martialibus nonnullas totas civitates regebat, ne plures civitates (ut Terra Maria) a republica deficere possent. Quibus contra leges antiquissimas nostras et reipublicae ipsius descriptionem ipsam factis, nonnulli putabant Lincoln se gerere tamquam tyrannum, fortasse etiam velle regem creari.

Qua de causa, merdionalibus tandem detritis debellatisque, spe deiectus et delirans, Iohannes ille histrio mediocris et auctor necis, partem tyrannicidae agens, suum versum famosissimum Latine recitavit, de spectatoribus in scaenam insiluit, crus fregit.

Postea, Iohannis Booth in horrea ardente est sclopeto a quibusdam militibus necatus. Lafayette C. Baker tamen speculator qui militibus praeerat ad Iohannem Booth indagandum, dixit ex Iohannis ephemeridis paginas duodeviginti esse surreptas, atque adumbravit Edwinum Stanton, ministerum et praesidentis adiutorem belli, conspirasse ad Lincoln occidendum. Baker mox arsenico venenatus periit.