Facebook Twitter Google +1     Admin

Palmiludium

Piger maneo. Sed iterum me ipsum illud monere debeo, quod quotidie scribere decreveram ad melius discendum latinum sermonem.  Age ergo, Thersita, quidquid vis, sed labora.

De temperie omittam.  Quid hodie egi?  Nihil memoria dignum.  De docentia etiam silebo.  Discipuli optimi sunt homines sed labiliore sunt memoria quam piscis illa, Doris vel nescio quid simile, puerilis pelliculae.  Oiane...  Sed taciturum te dixisti.  Tace ergo, Thersita.

Quid ergo?  Num narrabo quo ardore pila pugnavi?  Ego enim et comes cum duabus puellis pilam in murum jecimus, 'jeu de paume' dictum esse puto Francogallis, nisi 'de pomme' potius dici debet.  Quid?  Bis nos victores, bis illae victrices, anceps fuit pugna.  Sed Thersites fessus est: vix potest levare pedem.  Saltem digitis adhuc uti potest.

27/01/2009 23:11 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Fortunatus homo qui pila ludere potes... Glacie pruinis nivibus sepulti non possumus hic quidquam foris facere. Intus tamen semper placet Latine legere, et praesertim litteras tuas, Thersite.

Fecha: 28/01/2009 01:10.


gravatar.comAutor: Sandra

Quodam prouerbio Erasmiano dicitur: “Sanior es pisce”, quod in nos iactari non potest, quia ludere cum puellis puerisue nos extenuatos fessos lassos relinquit. Sed dum res pueriles digitos meos ad scribendum opprimunt, tuos, care Thersita, uberrime reuocant.

Noli tacere, amice, noli silere, mihi quoque placent litteras Latinas tuas semper legere.

Fecha: 28/01/2009 16:40.


gravatar.comAutor: catulo

Oportet exercitare linguam latinam vivam in conventionibus, sicut Circulus Latinus Caesaraugustanus. Ludere pila aptus est infantibus

Fecha: 29/01/2009 22:55.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris