Facebook Twitter Google +1     Admin

Catullus novus

Lectionem editionis Catulli carminum novae (vel fere novae, nam in lucem data est anno 2006 a domo editrice Cátedra) superiore exegeram mense, nec hanc editionem his paginis praeterire volo. Nam mea sententia prima est et interpretatione hispanico sermone decens et notis scholiisque opportunis ornata. Priores editiones nolim his verbis a me vexatas. Omnibus sunt cuique sua bona, suaque mala. Sed haec est prima, nisi fallor, nec carminibus curta, nec euphemiis pudibunda, nec arcanis verbis abstruse in nostram linguam conversa.

Etiam huic sunt maculae quaedam, haec in primis, quod nimis multis mendis lineae catullianae corruptae apparent. Hoc vitium commune est hodiernis voluminibus, cum domus editrices non dedignentur quattuor asses parcere omisso correctore typographico.

Sed tandem optimus hic nobis est Catullus bilinguis, et gratiae sunt interpreti dandae, Johanni Antonio González Iglesias, qui nitidum nobis reddit poetam latinum plausibilibus versibus hispanicum factum, et editori, Josepho Carolo Fernández Corte, cujus notis prooemioque docemur sine taedio prolixae eruditionis.

Hanc denique editionem commendabilissimam puto discipulis et omnibus his qui auxilio egeant in interpretando. Et quis nostrum non hic vel illic scrupulos offendit, et sapientiore manu non duci mavult? Valete.

12/12/2008 22:48 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: augustbecker

Thersite, catullisime amice, precor ut dicas si librum Antonii Priante de Catullo, dictum "Lesbia mía", legisti, et, si ita fieri, quam est sententia tua.

Fecha: 13/12/2008 16:38.


Autor: Thersites

Non legi. Num commendas?

Fecha: 13/12/2008 17:08.


gravatar.comAutor: augustbecker

Immo commendo.Censeo id excellens est. Praeterea, auctor amicissimus meus est.

Fecha: 13/12/2008 18:43.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris