Facebook Twitter Google +1     Admin

Experiri

Alius amicus melancholicus. Duos annos hujus se modi fuisse praedicat, nunquam autem se ceteris fessum esse, propter pudorem, sed psychiatrum nunc suadere sibi ut amicos certiores fiat. Equidem stupui, nam hunc alacri humore semper noveram. At hodie vultus cinereus, incessus tardus, vox exstincta.

Summa sermonis haec est: vos, qui insani non estis, nos valetudinarios hujus passionis intelligere non potestis. Consentio. Morbos alterius hac tantum ratione capere possumus, animo fingendo dolores quasi ipsi sentiremus, defectus corporis aut spiritus pati conari labore mentis adhibito. Sed in ipsa fictione jacet error. Nihil inscitius quam exhortari melancholico: utinam possem sicut mones agere (ille respondebit): sed stare tantum, tres passus ambulare mihi moles maxima est! Non, nihil intelligo.

Causa est, puto, quod morbum amici cum proprio maerore, illo maerore qui interdum me cepit, conferre tendo. Si maerori non resisto, hoc bene notum est mihi, magis magisque gliscet, totamque hebdomadem manebit. Exinde facillimum est ita aestimare, quod amicus noster non satis affectui restitit, nimis blandus sibi se gessit, non aliter ac nos ipsi qui aliquando tristitiae indulsimus, et trahi nos sivimus querendi voluptate. Nam est voluptas quaedam, hoc etiam scimus, in querimoniis universi et miseratione nostri.

Sed non ita res se habet. Nulla voluptas est in animo melancholici. De quo pati nequimus nihil intelligimus, satiusque est tacere.

   Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
   noram, sic parvis componere magna solebam.

Placet experiri: ea voluptas mentis, puto, intelligentiae est. Sed omnes melancholici consentiunt: melancholiam non placet experiri. Quomodo adjuvare ex ignorantia?

09/12/2008 22:24 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Ego quoque nescio quomodo adiuuare fieri possit ex ignorantia, sed «si parua licet componere magnis», amice Thersita, mihi sine carpere leuem risum hâc saeculi Renascentis fabulâ:

«Florentiae enim uersabatur patricius quidam iuuenis qui annum agens undetrigesimum eâ tenebatur melancholiâ, ut a puero nunquam uisus esset risisse. Huic ergo parentum et consanguineorum interuentu nobilis patricia etiam puella nupta fuit et, antequam ab eo conspecta esset, a coena in thalamum introducta. Quam cum ille aspectu primo, ad lucernae fulgorem et splendenti uultu et auro ac gemmis nitentem, tum fragrantem odoribus atque peruariis et pretiosis uestibus adornatam uideret ac insuper, ignorata sandaliorum ope, procero atque praestanti eam corpore praeditam existimaret, suspiciens ut perpulchram amantissime nudare coepit. Vnde, sublatis monilibus multiplicibusque detractis uestibus atque sandaliis, cum perpusillam, deformem et a priore specie dissimillimam inuenisset, mandragoram existimans, in subitos cachinnos et nunquam antea sibi notos risus effusissime solutus est».

De qua re postea fertur acta esse in theatris comoedia. Au, quam maximos cachinnos moueret haec fabula! Nonne ipsis melancholicis?

Fecha: 10/12/2008 15:30.


Autor: Thersites

Nihil jucudius mihi posses invenire quam historiola jucunda. Has audire mihi magnopere placet, et ago tibi gratias, Sandra amabilis.

Fecha: 12/12/2008 22:53.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris