Facebook Twitter Google +1     Admin

Hostes

20081129230703-8xi16-068.jpg

Circum apsidem templi cathedralis caesaraugustani (quod hispanice ’la seo’ plerique, immo quaedam beatae anus etiam appellant --rusticitate multa-- ’el aseo’ risui urbanioribus) forum est factum mercium venalium per praeconem, si hoc verbum rectum est ad illam venditionem vocandam publice factam ubi emptor ’quanti est?’ requirit, et si utrique placet, res venit. Saeculis posteris pro ’quanti venit?’ vulgus, aiunt, quaerebat ’in quantum?’, et inde dictum est hodie francogallice ’encan’, in Catalonia similiter ’encants’. Nonne idem illud est atque ’rastro’ vel ’mercadillo’ hispanicum, vel francogallicum ’marché aux puces’ (vel ’forulum’ et ’forum pulicum’)? Quam varie mutantur res atque vocabula!

In hoc foro mercium tritarum caesaraugustano non pauci videntur homines africani, mauri, aegyptii, subsahariani. Capillorum color, vox peregrina longe natos eos indicat. Illic multo mane sunt, sub dio, per frigora, si quot nummos mereantur. Mihi gratum simul et triste est eos videre. Triste, quia multa passi sunt. Gratum, nam Caesaraugusta ditior et jucundior per eos fit, de quibus vox dominationis dixerat olim: ’Eos expulimus!’ Caesaraugusta fuit romana, christiana, visigothica, islamica. Varia est et varie commixta. Hodie, nisi fallor, neutris esse Caesaraugustam oportet, nullis esse licet, decet omnibus esse. Quidni? Genus humanum etiam varium est, ideo jucundius.

Sed quendam hodie quercum audivi dicere: "Hi porci qui pyrobola Bombajae jecerunt, nobis ferendi sunt!" Quo audito horrescebam. Quid illis miseris cum fanaticis Bombajae? Quam facile excitantur odia!

Quam stultum est odium! Quam odiosa stultitia est!

29/11/2008 23:07 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Recte habes et mones de stultita odii et de stultorum odio; nam tales sententias etiam ego aliquando audio ex stultis, et eodem modo horresco illas audiens. Adhuc tamen supersunt etiam homines aliter haud indocti qui semper haec decantat: peregrinos velle (Europam/Americam/quamlibet terram) delere, qua de causa ad eandem terram se contulerint et ibi habitent una cum suis familiis; peregrinos prorsus pigros e fisco publico subsidia sugere, nolle laborare sed criminose vivere, omnia munera bonis civibus surripere. Stulti, cum tria verba dixerint, sibimet ipsis obloquuntur.

Fecha: 30/11/2008 04:59.


gravatar.comAutor: Iacobus

Recte dicis. Divitia mundi debeat esse suam varietatem, suas tessellas culturarum, namque semper hoc modo fuit - in Hispania, exempli causa, Graeci, Punici, Hiberi, Romani, Visigothici, Islamici, Galli infuerunt per saecula et ob istam rem magnum thesaurum habemus.

Nobis colenda est verecundia.

Fecha: 30/11/2008 14:03.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Quidam haud stulte olim dixit odium et beneuolentiam praecipuos animi –immo etiam prouinciarum dixerim- ianitores esse atque ad illum patefaciendum beneuolentiam, ad recludendum uero odium, semper pro foribus stare.

Fecha: 30/11/2008 16:58.


Autor: Thersites

Illud est quo magis irascor: quam facile dominatores civibus incutiant metum. Nisi timerent homines, haud tam mente capti essent. Nonne putatis, amici? Et quid timendum est in his pauperibus hominibus?

Fecha: 30/11/2008 23:26.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris