Blogia
Thersites

Ferdinandus, non Adefonsus

Ferdinandus, non Adefonsus

De archiepiscopo Adefonso ab Aragonia scribebam, sed mendose, quia non de eo volebam, sed de filio suo Ferdinando et ipso archiepiscopo, cujus hominis et vita et opera spectabilissima fuerunt. Encyclopaediam peto: anno 1498 natus est Ferdinandus, filius Adefonsi prioris archiepiscopis et Annae a Gurrea dominae Argaviesi. Anno XXIV aetatis suae vera fides et pietas eum reclusit in monasterium verolense (quod habeo proximum a domo mea); sed cum in sedem caesaraugustanam ascendisset, et monasterium suum et suam urbem multis novis et magnificis aedibus auxit et ornavit.

Anno 1541 erigere jussit basilicam vel ’Lonja’ de qua novum addo photogramma, hanc pulchram domum tanti facio. Quem ad finem erecta? Ne mercatores in templo manerent: hi enim tabernas suas in templo virginis Columnae tendere solebant, sicut illi hierosolymitani quos Jesus expulerat; sed mitis Ferdinandus, simulac eos illa monebat (’Auferte ista hinc, nolite facere domum patris mei domum negotiationis’), non fustibus aut loris utebatur, immo basilicam vere regiam expulsis parabat. Intus pulcherrima aula est gothica; facies autem numerosa est, et oculis elegantissimum praebet rhythmum: undecim, quinque, septem et viginti, tres: gemma est temporis renascentis. Fuit architectus Johannis a Sariniena (si bene memini).

[Gratias maximas ago Nemini et amico Murgensi; scio me non aliquando respondisse nuntiis vestris, sed non semper possum festinare lente... Valete plurimum.]

2 comentarios

Thersites -

Nonne? Ludovicus noster dicere posset rationem elegantem qua numeri colligantur illi.

Nemo -

Recte mones, Thersite docte, numerum seu rhythmum etiam in aedificiis invenire posse; non modo natura rerum sed etiam natura hominis ad numerum spectat. Quam pulchre illa basilica ordinata esse videtur!