Facebook Twitter Google +1     Admin

Senemque Cajum nivibus

20081107230018-8xi6-001.jpg

Iterum canus est Cajus mons, cujus hic erat hesternus aspectus ab vici sepulcreto.  Jam octobribus proximis imbribus candere coepit mons noster, sed facile tersit Apollo montem, paucos intra dies, ex albo, rare consparso pulvere.  Haec contra nix, opinor, difficile fugaberit, si autumnus partes agit autumnales, usque ad tertium mensem anni noni.  Hoc anno, age, aperte nobis dic, Autumne, qualis eris hoc anno?  Utrum ille eris mas antiquus, frigidulus et pluviosus, an contra blandus et bellus, o turturilla, venies?  Num denuo personatus aderis ut Flora?

07/11/2008 23:00 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Thesaurus

Bene scriptum, Thersites. Haec verba legens domi meae, Civitatis Colorati (ab ea nunc absum) altos apud Montes Saxosos meminisse cogor.

Fecha: 08/11/2008 22:26.


Autor: Thersites

Gratias ago tibi, Thesaure ciceroniane. Aliquot Civitates Colorati invenio, una in Arizona, altera in Texis, ab Abilene non longe... Primam esse tuam suspicor, nam prope sunt alpes quas nos 'Rocosas' vocamus... Per Terram-Google illuc iter facio... Blogo tuo optime ominor.

Fecha: 10/11/2008 07:52.


gravatar.comAutor: Thesaurus

Coloratum ipsum est civitas, Anglice "Colorado", iuxta Arizona, ad septentrionalem et orientalem locatum. Videre magis Latine potes: http://la.wikipedia.org/wiki/Coloratum

Fecha: 11/11/2008 17:55.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris