Facebook Twitter Google +1     Admin

Heurekamen

Omnia suavia pectora, quibus maestitiae fuit luctuosa, canina, hesterna notitia, summo gaudio docemus id animal jam domi esse. Libertatem quaerens oblitus est animal se ipsum, propria in cute, festuculam electronicam gerere qua pius navarrensis qui se repperit (triginta abhinc chiliometra) agnoscere potuit fugacem, etiam praenomine, et ad dominam reddere. Omnes ergo fugitivos moneo, si vere liberi esse cupiunt, ut pellicula egeant dum fugiant vel saltem festuculam avellant.

Quendam loquacem et hilarum animadvertere etiam volo, minime Budi refugisse me magistro, nam onus meum leve est et jugum suave. Dixi.

21/08/2008 19:17 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Nulla potest esse dubitatio quin nullum sit onus linguam Latinam discere, sed mera voluptas, nec iugum sed humanitatis vinculum, quod etiam canibus armillatis et festuculas electronicas indutis perspicuum manifestumque liquet. Nihilominus omnibus discipulis, etiam hirsutis hispidisque, aliquando dulce et decorum videtur ferias agere atque otio frui scholis procul, non quia magister severeus ullo modo videtur, sed ut mundum aliquatenus latius perspicere possint.

Fecha: 22/08/2008 02:09.


Autor: Thersites

Verbo ad verbum justissima tua illi nimis hilaro amico repetam, Nemo jucunde. Ceterum Budi nunc vere armillatus est, nam collare rubrum fert ubi legitur nomen canis, herae nomen et telephonum. Quae parce mi si non edo reti. Vale.

Fecha: 24/08/2008 03:06.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris