Facebook Twitter Google +1     Admin

Vicinitas

20080802212721-8vii30-004-1.jpg

Ecce florentissimum vicinitatis anilis. Cum hi dies ardentissimo sint aestu, hae duae populares meae, Pilar et Felisa, sedent ad vesperum in limine aedium, ubi aliquanto frigidior est aer, de omni re scibili colloquentes. Simul musca non transit ulla nostrum per vicum quae duabus amicabus ne sit in aspectu atque, hoc tantum suspicor, etiam in ore. Felisa (albo capillo) nata est nonaginta sex annos. Multo junior, Pilar (flava adhuc sicut Menelaus) annos nata est tantum octo et octoginta. Ambae viduae, solae vivunt, saepe ab cognatis visitatae ac curatae, et joviale fruuntur humore. Nihil magis ex iis me juvat quam quotidiana salutatio, numquam non surridens. Eheu mos est his amicabus, cum venia petitur imagini demendae, dorsum erigere rigidiore gestu et vultum severissimum machinae photographicae praebere.  Valete.

02/08/2008 21:35 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Miror quod tam diversi sunt hominum mores de se coram machina photographica praebendis. Nam alii ridere latius et hilarius quam aliter solent; alii, ut Iapones facere dicuntur, digitos in litterae V forma prae se tenent; alii, ut de tuis amicis dixisti, personam gravem sumunt. Nonnulli recusant quin imaginem describatur, ut mos est apud quandam sectam rebaptizatorum seu anabaptistarum qui se "Amish" lingua sua quasi Germanica vocant. Sed fere nemo est qui nullam personam ut ita dicam photographicam effingat, qui modo solito se gerat. Aliud vivere videtur, aliud describi, qua de causa difficile est vita vera imaginibus mandare.

Fecha: 05/08/2008 05:27.


gravatar.comAutor: Nemo

Debui "vitam veram" ultima in sententia scribere...

Fecha: 05/08/2008 05:27.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris