Facebook Twitter Google +1     Admin

Baculus

20080729201107-8vii25-062.jpg

Ecce mater, pede laborans. Rivum transgredi conata est, ita narrabatur, sed pes in durum dedit et paene fractus est. Illud est quod maxime miremini, rubrum illum scipionem quo ad ambulandum utitur. Num baculus est? Minime. Est hastile scoparium, hunc ad finem ab ipsa curtum. Duos et octoginta annos nata, ac agilis paululum minus quam testudo indica, mater baculum adhibere verum et proprium acriter recusat. Qua de causa? Ipsa fatetur. ’Id anibus tantum utile est’.

29/07/2008 20:12 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Illud calceamenti genus maximo in pretio his diebus habetur apud feminas iuniores quae in studiorum universitatibus praesertim aestate versantur. Sed numquam aetate prevectiorem tales calceos gerere vidi.

Patri meo dono dedi baculum a societate "Leki" factum, quod est iunioribus per montes vagantibus idoneum. Nec recusat quin illo utatur, cum nullo pacto senis baculum esse videatur.

Fecha: 30/07/2008 05:48.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Pulchras imagines et sapidissimas annotationes heri et hodie et semper apponis.

Quid tibi pro tanto, Thersita, munere reddam?
Quid nisi quod docto Cornuto Persius olim.

"Cumque iter ambiguum est et uitae nescius error
Deducit trepidas ramosa in compita mentes,
Me tibi supposui. Teneros tu suscipis annos
Socratico Cornute sinu tunc fallere solers
Apposita in tortos ostendit regula mores,
Et premitur ratione animus uincique laborat:
Artificemque tuo ducit sub pollice uultum."

Qualis magister, tales discipuli.

Fecha: 30/07/2008 12:25.


Autor: Thersites

Nimis es amabilis, Sandra mea. Quid agat splen meum petulans nescit. Gratias agit tibi maximas Thersites, pessimus omnium blogatorum.

Fecha: 30/07/2008 20:49.


Autor: Thersites

Aliquid simile temptavi, o Nemo sapiens. Sed hic baculus nimis anilis, ille montanus nimis juvenilis. Vae nobis!

Fecha: 30/07/2008 20:52.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris