Facebook Twitter Google +1     Admin

Calamitas calamaris

Miram voluptatem sentio cum post verbi cujusdam sonos sensum antiquum inopinanter percipio, ac si sensus ille priscus cum hodierno et assueto aliquanto discrepat, majorem tum credo eam voluptatem fieri. Quam in primis gliscere sentio in vocabulis illis, nobis adhuc usitatissimis, per quae pellucet et quasi per rimam conspici potest orbis antiquus, atque saturnius ille cultus quo prisci romani versarentur.

Illud mihi primum accidisse videtur, memoria repetenti, eo die quo trans adjectivum RIVALEM, qui nihil prius quam ’inimicum’ sibi vellet, rivum videndi facultas data est duosque illos agricolas aeterne bellantes (uti ’duellum fustibus’ a Goya atrociter pictum) de parvulo fluvii umore. ’Rivalis’ enim initio non ille ’inimicus’ fuit, sed qui eodem fluvio cum aliis fruebatur.

Quam multa sunt vocabula per quae illa antiqua Roma ruralis pervia nobis est! Verba enim CERNERE COLERE LEGERE labores agricolarum prius significant quam ceteros additicios sensus. Ante PUTABAT vites et ficus rusticus quam aestimaret nemo aut computaret, LENTIBUS ille altus prius quam iis uteretur astronomus vel librarius. LINEA funiculus fuit e lino factus antequam scriberet nemo. Nonne VERSUS faciebat arator nullo adhuc noto deliro poeta? Tunc vero idem erat DELIRARE atque sulcum flectere, a recta linea aberrantem. Nimis longum esset cuncta percurrere verba quae Romam antiquam et ruralem resipiunt.

Attamen... Heri casu incidi (nescio quid quaerens) in verbum CALAMITATEM: oculi notulam annexam vix perceperunt. Stupui. Calamitas e calamo? Legi tunc sententiam qua Gaffiot illam primum definiebat: ’morbus qui culmis nocet cerealibus’. Mirum. Aliud verbum rusticum, cogitavi. Si ’calamitatem’ a ’calamis’ provenit, verbum ’calamus’ exiit in diversissimos sensus et maxime inexspectatos, nam omnes consentiunt illud originem esse verbi ’calamarii’, qui primum vim habuit ’receptaculi calamorum’, deinde ’atramentarii’, postremo (cum cephalopus ille atramentum vel quid simile eiacularetur) ’lolliginis’ (qui nobis hispanis est ’calamar’, francis autem ’calamar’ vel ’calmar’, ’Kalmar’ etiam germanis, italicis vero ’calamaro’, cum atramentarium ’calamaio’ adhuc nominent).

Sed Meillet, deinde, eam comparationem, ab antiquis fotam, inter calamos et calamitates, reicit; noscens homo non calamos legit post calamitates, sed ’clades’ et ’incolumes’. Valete.

10/07/2008 22:08 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

Loligo vulgaris nomen praestantissimun TXIPIRON fert ubi condimentum eius sublime est.

Fecha: 11/07/2008 01:03.


gravatar.comAutor: Nemo

Nonne etiam fertur nomen peucuniae, rei et urbanae et inurbanae, e pecudibus provenisse: nam rustici, quorum greges natura augeret, olim felicissimi habebantur; sed postea, cum divitiae in nummis positae essent, pastores inter pauperrimos numerabantur et rustici nomen quoddam opprobrium secum ferebat.

Fecha: 11/07/2008 04:08.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris