Blogia
Thersites

Auctrices

Auctrices

Nudius tertius legi denique Elegantiam ericii Murielis Barbery. Placuit (alioquin non finissem), sed non nihil vexabar ab illo janitricio spiritu, ut ita dicam, se ab omnibus abscondendi. Est modus in rebus. Et qui nimis palam et prae hominibus vitam egit, publicae opinioni intentus, et qui nimis clam et extra humanum commercium aetatem degit, placita communia aspernans, pariter uterque ceterorum judicio se gessit. Quid vulgarius quam vulgus omnibus effugere modis? Et quam comice exquisitus ille dominus Ozu qui tabulam batavam geminare jubet ut atrio pendeat, atque mozarteum requiem canere cogit latrinas!

--At ille nolebat: filia fuit vel neptis, quae fecerat! --queritur Teresa, non nihil jam ipsa vexata jocosis Thersitae vituperiis. Hilaritatem compescui, cum minime meis ocellis displicere vellem. Nam dubium de nobis judicium putamus fieri si carpitur et vellicatur quam commendavimus lectionem.

Interim ego, ut ardentis est amoris tirocinii, avide perlego quotquot codices tradat puella. Amantis amens amans non modo labia ocellos genas et omne corpus videtur sed animam totam velle devorare. Cunctos a mulieribus scriptos reperio, et in hoc quoque caute taceo, ne quaestio oriatur nova. Ceterum nihil ad me de sexu aut genere scribentis, modo sit plausibile quod perfecisset opus.

Inter ea ergo quibus anima pascitur animae meae, dignam vobis aliam seligo auctricem, etiam francogallam: Fred Vargas cognomine (nomen mulieris oblitus sum, mediaevalistae et archaeologae) fabulas scit condire detectorias solitis materiis scite commixtis: en detector sagax parumque delirus, secretum appetendum, personae bene compositae, protervi maligni...

[In imagine (februaria): parvae reliquiae cinguli muralis Alcalae Montis Caji. Valete pancratice!]

0 comentarios