Facebook Twitter Google +1     Admin

Miscella

Difficile est mihi, nescio qua de causa (vel quandam imaginor, sed fateri pudet), nova apponere in blogum. Ceterum, artissime certe restringor tempore, et nimis multa circa me acciderunt hos dies. Sed, cum quid quotidie scribere fere officium meum ducam (adeo in me confuse adhaesi sunt officium et consuetudo), en verba quattuor hodierna, cursim ejecta.

Filia major domi fuit aliquot dies: suspicor majoris momenti ei fuisse amicos francos quam patrem convenire. A, zelotypia! Sed filia crescit et omnino bonus homo est. Placet!

Amici franci (hoc verbo nunc uti malo quam ’francogalli’, nam ’Francia’ magis juvat quam ’Francogallia’. Quid vobis videtur?) jam abierunt. (Nonne jam dixeram?) Viserunt et Expositionem Universalem caesaraugustanam, et Monasterium Petrense, et Fontem Omnium (vel Fuendetodos, vicum natalem Francisci Goya), et (veneris die, jam redeuntes) castellum Loarre.

Iterum juvenis quidam (triginta et aliquot annos natus) sibi mortem (heri primo mane) parat. Jam tertio vel quarto proximis his mensibus accidit. Cum hoc egeram nunquam, sed familiaris fuit a pueritia bonae amicae nostrae: quam heri in maerorem maximum invenimus. Quam durum, suicidium! (Aliud verbum ’infimae latinitatis’: sed, mea sententia, necessarium.) Libertati faveo cuiusque sibi mortem consciscendi, at... Suicidium verum et proximum, hominis et integri et juvenis, quam dura clades parentibus, cognatis et affinibus!

De tempestate: ardemus. (Sed annus scholaris finierat frigidulus: nunquam, memoria mea, discipulos dimissimus ante vernales aestus, nullo afro calore passos.)  Nunc calor vere afer est.

Cum de discipulis loquar: omnes nostri probati sunt ab universitate. (Sicut quotannis, ex me quaero: quid sibi vult selectio quae non selegit?).

De puella: ardeo. Etiam senile est igitur desipere. A Thersita, senio confecto adhuc est tibi fax!

22/06/2008 19:09 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Verbis tuis lectis, amice Thersita, nescio utrum de te dolere an tibi gratulari debeam, sed sic uita est, ut non sit satis aestimare, tristior noverca an parens melior homini fuerit.
Vale pulcherrime et amorem carpe
[Mihi potius fauet Francogallia, siue Gallia,... magis classicum sonat]

Fecha: 23/06/2008 23:10.


Autor: Thersites

Magis classicum, magis classicum... sed ego rebellis hos dies sum.

Fecha: 24/06/2008 21:12.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris