Facebook Twitter Google +1     Admin

De pronuntiatu quaedam

Ne quaestio Joannis Murgensis, qui mea verba benivolentia legit nimia, irrita et sine responso perstet, aliqua de pronuntiatu dicam ignorantia, non quo magis sim ignarus quam ceteris, sed ideo quod omnes in hoc pari insipientia sumus. Nemo enim nostrum Caesarem milites hortari vel pro reo perorare Ciceronem audivit. Multa ergo obscura necesse est remanere in minutissimis eloquendi.

Satis autem liquet illis auctoribus litteram ’c’ semper /k/ sonasse, ’ae’ pro diphthongo fuisse, geminatas alteram implosivam alteram explosivam articulatas, multaque alia. Unde illa pateant? Grammatici sunt fons quidam, praecipuus forsan, non autem semper fidi (ipsi grammatici abunde scimus). Etiam ex transcriptionibus in graecas litteras (et ex graecis in latinas) multa colligere possunt, nec non ex eventa in hodiernas linguas latini sermonis filias. Venator sonorum antiquorum nonnullas insidiari potest notitias inter nobiles capitales epigraphicas, etiam plures ex lacerationibus parietum pompejanorum, immo plurimas ex variis exscribendi rationibus in manuscriptis nobis traditis. Equidem multum fido versibus probatorum auctorum, quibus multa docemur.

Scientiam meam fere exhausi. Illud summatim pellucet: Caesar noster et optimus Cicero, quantum scire valemus, potius pronuntiatione restituta, quam vocant, eloquebantur, ita saltem dicerem, quam sonis a Benedicto pappa adhibitis, qui non aliud sunt atque pronuntiatus italicus. Quid boni inest elocutioni classicae? Nonnulla, mea sententia: primum, quod aptior est illi sermoni quem classicum appellamus; alterum, quod utilior est ad historiam linguarum quarumque intelligendam ex latino natarum. Adderem tertium, quod verior est, et quartum quod usitatissima nunc facilius reddit latinum commercium; sed de utroque dubitare licet.

Opiniones meas de quibusdam eloquentibus indigeste nunc patefaciam. Miragliae pronuntiatum italicum vel vaticanum appellarem; quod non valde mihi placet; sed fluenter sermocinatur et, quod praecipuum est, perbene intelligitur. Hujus pronuntiatus hoc incommodum maxime reperio: quod quantitates vocalium et syllabarum despicere solet. Contra in Miraglia, ut saepe in italis, optime sonant geminatae.

Ex paucis quos audii (per rete inquam) est Caelestis Eichenseer quantitates qui melius indicat. Sonum aspirationis, hoc est, ex patre Eichenseer et Terentio Tunberg, quod magis alienum mihi videtur. Voluptas maxima fuit, nexibus adhibitis quos Sandra miserat, eos non modo audire sed et intelligere.

Dicam aliquid de me. Baccalaureo et universitate excessi ignorans quam voco ’legem accentus’ (et appellare audivi ’regulam paenultimae syllabae’). Tacendum esset, sed quidam professor meus eloquebatur ’ditsímus’ et ’lezímus’ pro ’dícimus’ et ’légimus’. Ergo vitia corrigere longum fuit, et non parum laboris remanet. Ceterum hispanis non facile est enuntiare ’pú-er’ vel ’sva-de-o’; et prae omni ’s’ liquida anteponere solemus vocalem ’e’ (’es-pes’) ex monosyllabo bisyllabum facientes. Nunc pronuntiatione ’restituta’ uti conor. Saepe dico ’cosol’ pro ’consul’ u ’agendust’ pro ’agendum est’. Sed exemplar esse nemini possum. Quod in primis curae est mihi pronuntianti: loqui moranter et ea ratione qua melius intelligar.

Valete.

06/06/2008 22:19 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

Autor: I. P. Murgensis

Salve amice, gratias pro responso. Quoque ego pronuntiatione 'restituta' uti conor, sed adhuc quantitates vocalium nimis difficiles dictu mihi sunt, nam si animos in recta quantitatum pronuntiatu pono, sensum orationis me effugit. Autem non tam difficile cum poesin lego, pes enim iuvat.
Ceterum Miragliae vocem non vaticanam, sed mediaevalem esse putabam (monachine mediaevales quantitatem vocalium adhuc dicebant cum orabant?).

Vale quam optime!

Fecha: 07/06/2008 11:44.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris