Facebook Twitter Google +1     Admin

La Boquería

20080603192739-8v25-016.jpg

Multos jam dies imaginem huic blogo addere omitto.  Jam satis est.  Nam iter barcinonensi, etsi udum imbribus fuit (qua de causa pauca et tristia photogrammata feci), nonnulla oculis gratissima obtulit.  Barcino enim est inter pulcherrimas civitates nostri maris.  Forum mercium ditissimum 'La Boquería' appellatum jacet apud lata via 'Las Ramblas'.  Videte quam versicolorem apparatum holitorium.

Ad cenam amicorum abeo, valete vos etiam, retiales amici!

03/06/2008 19:27 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Barcino certe florentissima Hispaniae urbs est, mi Thersite, Romanorum colonia olim et, ut inquit Plinius, cognomento Fauentia. Sed urbs etiam salsissima est, ut Gomesius Miedes fatetur, quia eius ciues suauiores uenustioresque et quasi mitiore sale conditos esse uidetur. Idque non tam ex natura soli caeliue cui urbs subiicitur, quam aut ex amoenissimo eius situ et exaedificatione aut ex proximo ipsam alluente mari benigniores subinde auras et temperatiores sales emittente.
Sciebasne, carissime amice, hanc urbem poeta quidam haud inepte « Ioue genitam » appellauisse? propterea quod coniunctus ei sit altissimus atque concussu maris praeruptus mons Iouis dictus.

Vtinam hac aestate possim adire Barcinonem… ut permisceam huius urbis benigniore sale marino gaditana acrimoniam et meam melancholiam temperem.

Fecha: 05/06/2008 09:25.


Autor: Thersites

Quis fuit poeta? Avienus? Ausonius? Sit tibi festiva Barcilona. Jam scis quod vulgo dicitur: afferendum non modo salem, sed etiam salarium...

Fecha: 05/06/2008 22:05.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris