Facebook Twitter Google +1     Admin

De latino docendo IIII et satis superque

Fateor enim me nullo modo forsitan ausurum rationem docendi ’vivam’ introducere, radicitus omissa scholastica, nisi in quarto cursu ’Eso’ alium cursum ad baccalaureum additum ducerem. Quod minime ita est, nam ’Eso’ ’Eso’, non baccalaureus est. Sed ’experimenta (ut aiunt) cum aqua gaseosa’. Et quid omnino ’Eso’ est, nisi gaseosa?

Haec est ergo nova mea ratio lectiones exarandi. Incipiam ab erroribus quae, antea commissa, nunc vitare conor.

Primum, sententiae esse debent semper breves et faciles. (Nam haec incipiens non raro indulsi stultae voluptati sententiarum longe producendarum.)

Etsi fabula bene narrata stimulus sit ad ultra legendum, locus quisque vel episodium pluris est: fabulam recedere prae episodiis oportet, non episodia prae fabula (ut initio acciderat mihi). Sicut in linguis modernis, potius materia in varia episodia, brevia et faceta, distribuenda.

Imagines non pauca et prolixa, sed multae et compendiariae esse debent.

Vocabulis initio usus sum pro frequentia in operibus classicis, timide introductis quibusdam toponymis vel gentiliciis ex vicinia sumptis. Aliter nunc existimo plura adhibenda esse vocabula, ea in primis quae hispanice usitata (puta ’sol’ ’luna’ ’flor’ ’herba’) faciliora discipulis esse videantur: his abuti, modo latinae sint, profuse possumus. Multo pluribus quomodocumque vocabulis uti debemus quam quotacumque discenda sint.

Immo cur despicienda vocabula neolatina? Hoc anno primum adhibere non dubitabo verba ’birota’, ’autocinetum’, ’ordinatrum’ et alia quae passim usu veniunt per fora latina interretialia. Quod non modo discipulis gratum esse expertus sum, sed etiam aliud commodum mihi in eo reperio: quia fabulas verisimiles narrare minus placet, cum vulgaribus eae persaepe praejudicatis obrutae sint. Personae ergo mearum abhinc fabularum nec servi nec centuriones nec nautae erunt, sed birotis vehentur, domi ordinatris utentur et prae oculis habebunt perspicilla.

Cum hispanus sermo (quo loquuntur hispani discipuli) simillimus sit latino, incipiendum puto non a vocabulis in -a, sed a vocabulis simul omnium declinationum (exceptis forsan quarta et quinta), modo initio non omnes casus adhibeantur. Hoc anno prima lectio pronomina continebit ’ego tu’ et praesentem indicativum ’sum es est’, omisso plurali, cum nominativis singularibus cujuslibet declinationis masculini tantum et feminini generis. Deinde epitheta addam et pluralia (cum ’nos vos’ et ceteras formas ’sumus estis sunt’). Tertio vocabula neutra, singularia et pluralia (sed nominativo adhuc casu). Postea comparebunt verba thematica (’scribo lego dico’ cetera) et orationes transitivae: si tribus mensibus discipuli valent fluenter construere orationes simplicissimas ’attributivas’ et ’transitivas’, satis erit superque.

Hoc in mente est: ut discipuli non interpretentur, sed latine loquantur. Num aliquid assequeremur? Tempus omnia deteget.

Nescio an satis ad quaestionem Sandrae plus minusve responderim. Multa desunt, sed alias. Ad quaestionem quam de pronuntiatu Joannes Paulus Murgensis scripsit alio die latius respondendum puto. Valete.

01/06/2008 23:42 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

Autor: Ioannes Paulus Murgensis

Nunc quidem methodi erudiendi minus severi quam antea sunt:

http://youtube.com/watch?v=HA5VKgGtra4

Nonnumquam bonus est ridere!

Valete amici!

Fecha: 03/06/2008 00:31.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Tibi, amice Thersite, aliquod respondi in alio commentario inscripto "De latino docendo III", sed pergam etiam alio die. In meo blogo tibi dicabo commentarium prolixius de omnibus his quaestionibus. Hodie paulum tristis sum et scribere libenter scribere non possum. Gratias denuo tibi ago ex imo corde.

Fecha: 03/06/2008 00:48.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Vidi et subrisi. Gratias etiam tibi, amice Iohannnes.

Fecha: 03/06/2008 00:54.


Autor: Thersites

Hanc esse optimam lectionum quas nunquam vidissem jam pridem asserui. Si vis totam videre pelliculam, cui nihil deest jucunditatis et festivitais, quaere 'Brian's life' vel 'Vita Brian' a Monty Python facta. Non paenitebit.

Fecha: 03/06/2008 19:35.


gravatar.comAutor: gustavus

Et de metthodo Orberginana, quid putas?

Fecha: 10/06/2008 16:40.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris