Ficta feles fidelis

Hos festivos elegos ad me mittit amicus Xaverius sibi rursus ab alio missos italo professore; quibus, apparet, ornatur sepulcrum feli dicatum vel cattae Francisci Petrarcae poetae:

   Etruscus gemino  vates exarsit amore:
      maximus ignis ego, Laura secundus erat.
   Quid rides?  Divinae  illam si gratia formae,
      me dignam eximio  fecit amante fides;
   si numeros geniumque sacris dedit illa libellis,
      causa ego ne saevis   muribus esca forent.
   Arcebam sacro   vivens a limine mures,
      ne domini exitio   scripta diserta darent;
   incutio trepidis   eadem defuncta pavorem
      et viget exanimi in  corpore prisca fides.

Quod magis ridiculum est, felis illius cadaver omnibus est visibile, gabbarum modo, sed positum illic fuit saeculo XVIII quo re vera vixit animal.

Fallacia haec saltem jocosa fuit.

15/05/2008 23:59 Autor: thersites. Enlace permanente.

Comentarios » Ir a formulario

gravatar.com
Autor: Ludovicus

Gratias tibi, Thersita, pro commentario de Antonio Vieira (quem “lusitanae linguae imperator” Fernando Pessoa vocat!). Lege, quoque, quaeso, si vis (et si potes!) quod Vieira dicebat de latronibus. Hic:
http://www.cce.ufsc.br/~nupill/literatura/BT2803039.html

Vale semper.

Fecha: 17/05/2008 21:43.



Autor: Thersites

Gratiae tibi, amice bone, dandae. Legam quia suades, quia placuit, etiam Pessoae judicio instigatus!

Fecha: 17/05/2008 23:33.


Añadir un comentario




No será mostrado.






Suscrí
bete a este blog. RSS 2.0 Este Blog ha sido creado con Blogia. Ver derechos de autor . Estadísticas. Admin. [Blogia colabora con 1001 relatos.]