Facebook Twitter Google +1     Admin

Hirundo

Aliquid insolitum tribus abhinc minutis accidit.  Legebam jacens, ut soleo, in lecto sub tegulis posito, aperta fenestra qua aura tepida in conclave intrabat, cum alarum agitatio et fremitu pinnarum lectionem interpellat.  Passer erat errore, sicut initio credideram, in humanum conclave ingressus ut confestim exiret.

Perspicilla tollens librum posueram, sursum oculis intuens, cum denuo palpitatio, iterum passer ingrediens.

Ne digitus quidem movendus fuit mihi: hirundinem dilucide videbam, quattuor a me pedibus, quae nunc in clavo, ex multis ad tigna affixis (hoc conclave, sub prioribus possessoribus, ad siccandas lucanicas ceteraque farcimina adhibebatur), secura subsidit.  Attonitus contemplavi, eo magis quod hirundines raro in hoc vico videri solent, apodibus tantum atque avionibus celebri.

Hirundo usquequaque primo circumspexit per aliquot minuta, electricis huc illuc capitis motibus; cum satis explorata omnia ei fuere, alas tergere incipit minutissima diligentia.  Inmovilis omnis praeter oculos, partem avis quamque voluptate summa examinare potui: minimum et acutum rostrum, rubram gurgitis maculam, delicatas et palpitantes alas, acutissimas et praelongas caudae acus.

Lavatio producebatur.  Mirum silentio foras factum est: caelum obscuratum micare coepit; intellexi procellam advenire.  Nihilominus avis purgationem pergebat.  At cum primi guttarum ictus ficus folia pulsantium auditi sunt, motus omnes compressit animal, vultus in fenestram vertens: per breve tempus, et illa hirundo et ipse ad idem attenti eramus: hacne re credatis veterem hunc Thersitam commotum fuisse?

Etiam miraculum ultimum remanebat.  Nona enim hora jam appropinquante surgendum erat mihi, ad cenam cum amicis invitato sicut martis quoque die.  Manere maluissem, hirundinem illam mansuetam contemplans, sed abeundum erat.  Tandem surrexi et ad ostium usque ambulavi, avem ratus abituram.  Sed cum caput in ostium converti, avis in clavo manebat, quieta atque tranquilla.

Paulum postea denuo subii, perspicilla in lecto relicta quaerens.  Ne tunc quidem hirundo se immutavit.

Nunc e cena regressus, in clavo est hirundo.  Sub eodem tecto hac nocte dormiemus.  Valete.

07/05/2008 03:56 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Didacus

Video te, magister, qualis rusticus ille, Tityro nomine, quem dicebat Vergilius, loquens cum alio rustico errante, Meliboeo nomen, non recubantem sub tegmine fagi, ut ille, sed iacentem in lecto legentem, fenestra aperta qua intrabat dulcis aura quae ferebat te in hortos in quibus super compactum gramen iacens et sub frondosibus populis legeres, ubi posses otio spectare hirundines eas et alias aves, gaudens natura quae minima potest videri in urbe, maior heri in domus tui conclave, maxima in ea ecloga (prima, si memini) quae venit in memoriam ut historiam legerem tuis litteris de hirundine et aura, aperta fenestra...

Fecha: 07/05/2008 16:12.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Hic Maii mensis quantas auium et minimorum uolatilium pulchras historias nobis attulerunt! Afferentne secum nuntium siue praesagium alicuius rei nouae et perpulchrae!
Vale plurime

Fecha: 08/05/2008 13:37.


Autor: Thersites

Qua voluptate tuas lego lineas, care Didace! Magister jam fis, erisque optimus.

Etiam tua verba, Sandra doctissima, gaudio mihi sunt. Juvenis fiamus (de me tantum loquor) et speremus, ut ais, nova et perpulchra!

Fecha: 09/05/2008 00:47.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris