Facebook Twitter Google +1     Admin

Errabunde

20080423102148-8iv13-061.jpg

Festum est hodie tota Aragonia: dies XXIII aprilis. Num ignoratis? Sanctus Georgius, agricola sacer, martyr commenticius (mea quidem sententia) qui nihilominus Russiae preest, etiam Britanniae, Cataloniae... Quae quidem regio libris et rosis patronum celebrat. Nos autem Aragonenses, genus asperum et exile, nihil agimus nisi vacare.

Abeo, in errorem forsitan incasurus. Sed quid aio? Hoc idem, nonne quotidie praedicere possem? Cur ergo certis praesertim diebus nobis ipsis periclitari videmur? Absurdum est. Sententiam igitur mutabo: abeo, erraturus sicut semper.

Vita suas omnes vias nobis apertas perhibet. Agedum, inquit, selige. Nos alacres unam prae omnibus elegimus, eam nobis optimam, si minus meliorem, postremo non malam futuram rati. Verum omnes in unum eveniunt.

’Miserum amicum visam, jam jam moriturum’. Qui jocus! Quem amicum visere potes qui jam jam moriturus non sit?

Papae, quam amoenus hodie prosilui!

Abeam illico. Ne non ignoscatis mihi, en imago montis Caji (quem procul videre, vix autem, poteritis) die illo quo Tobed fui, toto sub pari intemperie caeli, ex valle fluminis Grio accepta. Valete.

23/04/2008 10:26 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris