Facebook Twitter Google +1     Admin

Docta iracundia

20080323212331-8iii18-211.jpg

Casu in manibus cecidit liber, non valde novus (Gadibus editus est, ab Universitate Gaditana, anno 1990), de litteris humanioribus Alcanniti saeculo XVI (hispanice titulus, si quaerere vultis: 'El humanismo alcañizano del siglo XVI'). Auctor (Josephus Maria Maestre) vitas litterasque colligit primorum litterarum cultorum, latinarum scilicet, in urbe aragonensi; fuere non pauci et valde studiosi (Johannes Sobrarias, Johannes Laurentius Palmyrenus, Dominicus Andrés, alii), adeo ut par sit cunctos denominari gregem vel sectam alcannitianam.

Liber suculentus est. Multas notitias in eo invenies, multa etiam illorum sapientium et prosa et numeris conscripta, alia bona, alia mediocria (non aliter fit liber, aiebat Martialis): epistulae sunt inter litterarum amantes, sunt taediosi ad reges panegyrici, sunt etiam doctissimae docendi admonitiones, nec non itinerum narrationes, ad hoc, ut in humanioribus exspectandum, elegi multi et permulti joci. Doctus sum juvenem quandam Alcanniti ea tempestate magistram fuisse, primo pro patre fungentem, per se ipsam postea defuncto parente. Alias forsan de illa aliquid scribam, sed hodie, ne prolixior fiam, in mente haeret ira jucundissima Dominici Andreae in versus transmutata ac novissime perlecta.

Deest unus professor Gymnasio alcannitiano. Complures sunt candidati, quos inter Dominicus. Sed senatus alcannitianus, cui seligendum erat, non Dominicum, sed quendam Costillán praetulit. Hinc Andreae ardor, hinc acres versus:

  Qui praeceptorem, ridende senatus, ineptum
     quaesieras, gaude: copia facta tibi est.
  Nam toto offendi poterat quis ineptior orbe?
     Quis poterat votis aptior esse tuis?
  Nemo quidem: non vana loquor nec Apollinis ulla,
     crede, oracla meo carmine vera magis.
  Sed tandem nosti quam stulte optaveris, et te
     incipit, at sero, paenituisse tui:
  Jam damnas vota et nolles haesisse nefando
     consilio, sed quid paenituisse juvat?

Et ita pergit, aliis et talibus metris senatum conspuens. Sed non satis illi fecit senatus exprobratio. Miser Costillán sagittas Dominici Andreae viritim accipere coactus est. Iracundia suae Dominicus indulsit hoc epigrammate. In quo illud est quo in primis afficior: Costillán malus sane magister est, sed non aliter ac nos ipsi qui hodie latinum docere conamur, qui regularum grammaticae potiti ne verbum unum quimus loqui:

  Gymnasiarcha sua quam pulchre orabat in aula!
     orabat, fateor, sed Ciceronis opus.
  Nulla etiam se usquam fecisse poemata jactat:
     laus vero egregia est egregiumque decus!
  Scribere si prosa, si scribere carmine nescit,
     gymnasio ah qualis gymnasiarcha praeest!

Ciconia Oceloduri erat.

23/03/2008 21:36 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Martí Duran

Ignosce mihi, optime Thersite, dicenti in bloggio meo te Gallum esse, cum Hispanus ex optima Aragoniae terra sis. Perturbatio sive confusio surrexit ex communione cum amico nostro Pastrice.

Scripta tua semper lego magno cum gaudio. Cur ea non publicas? Est officium sapientis cogitationes suas edere. Amicos nonnulos habeo apud Casals sive Vicens Vives, quibus de te loqui possum.

Fecha: 24/03/2008 02:04.


Autor: Thersites

Nihil est, care Martine, cur tibi ignoscam: re vera magis honori mihi quam vituperio Gallum putari duco. Etiam si aragonensem esse me dicis, contentus sum. Quid denique sim, tria annorum milia jam consenescens? Abderitanus natus (prius quam ita nuncuparetur ora illa), noli scire omnes quotquot qualesque egerim personas.
Ceterum, nimium blandiris mihi, editione reputans dignas has nugas. Annon haec est vera editio? Nonne per rete hoc Thersitae litterulae plura atque reductiora loca attingere valent quam si volumen ederentur factae? Quo alio modo pluribus fruerer lectoribus? Qui si pauci sint, non editio, quae satis publica est, culpanda. Mihi quidem quod nonnulli legatis satis est superque, cum perpaucis et selectis semper placere maluissem et, praeter carissimos quos coram colo, vos etiam Ludovicum Pastricem Icosinatum... omnes, et Martinum nunc, si licet, inter cariores habeo.
Qualis alioqui liber hinc exiret? Ignorantis est confessi, cuam ad nullos docendos, nisi me, contra aliquid un discam, scribam. Nimium multa huic farragini menda sunt (quotidie quid novum repperio et corrigo) quam ut prelis multiplicentur. Satius est ut hanc agant electricam vitam, qua nulla perit arbor.
Alia saepius cupido obsidet me, hispanice loquendi (ubi dicacior facile fierer, crede mihi): quidni de amentia in hodierna educatione palam clamitem? Sed illud semper coerceor, quod de educando, adeo compluribus refert ut, quamvis hispanice loquereris (tu, Martine, idem ac ego noveris certe) non ultra procedas ac si graece loquare.
Sed quo infrenis incurro? Gratias maximas ago tibi, care Martí.

Fecha: 25/03/2008 22:00.


Autor: Thersites

cuam ad nullos docendos
lege quaeso
cum ad nullos docendos
Vale

Fecha: 25/03/2008 22:04.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris