Facebook Twitter Google +1     Admin

Robertus Piscator

Ante diem XV kal Feb defunctus est Robertus Fischer, inter eos qui latrunculis vitam impenderunt praestantissimus. Multi enim duellum illum cum russo Spasski suspensi sequebamur, triginta abhinc annis, Reiciavici decertatum in capite Islandiae, quo oppido et victoriam summam sibi paravit, et eodem ultimum obiit diem ille magnificus vesanus. Plus quam ludus illud videbatur, immo aliis libertatis ob summissionem, aliis privati contra instituta, aliis Americae in Asiam pugna; paucis autem candidus latrunculorum ludus. Requiescit nunc; et nos aliquando requie fruemur aeterna.

Illorum memor annorum, quibus etiam nos ludo arsimus, vetus volumen aperio quo incruentas meas cum amicis pugnas, quas mihi non invideret Hannibal, annotare solebam.

Quomodo latinius hodie annotarem? Ex me ipso quaero; ipse respondebo. Litteram L latrunculis darem, si res posceret, id est militi gregario seu legionario. Littera R regi manebit. Regina ne irascatur, basilissam eam appellabo, ac litteram B ei adseram. Apud reges episcopos, ut anglis placet, esse ego nolim; eos potius signiferos faciam, atque S initialem arripiam. Sequentur equi vel equites, quibus E dabo, et in angulis turres, littera T signatae, pugnam exspectabunt. Ceterum numeris (1, 2, 3 ceteris) utar ad ordines, litteris (a, b, c ceteris) ad columnas indicandas. Littera 'x' casum bellatoris monstrabit. Signum crucis '+' periculum regi comparatum docebit.

Placet experiri sed, defatigari nolens, minimam eligam ex pugnis voluminis mei. En ergo quam debellavimus ante idus junias anni MCMLXXXIX, apud Montem Cajum, cum Andrea Laterario philologo: 1: e4, c6; 2: d4, d5; 3: e5, Ed7; 4: Sd3, c5; 5: e6, fxe; 6: Bh5+, g6; 7: Bxg+; nigrae se dedunt.

Nequaquam lassus sum. A, gaudia victoriae!

22/01/2008 19:24 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris