Blogia
Thersites

Delibes

In lucem eduntur opera omnia Michaelis Delibes. Hic fabulator pincianus (nam Vallidoleti natus est, anno MMXX: aetatis suae currit hic octogesimus septimus) si mihi paululum semper suspectus fuerat, cur legere constitui? Sed satis est causae: tres vel quattuor quas jam legeram fabulae nunquam displicuerunt. Hae nisi fallor: 'Folium rubrum', 'Quinque horae cum Mario', 'Sancti innocentes'; nescio an quarta.

Hos dies primum et septimum volumen (sola edita) dum lego responsum invenio. Est enim homo veteris regiminis (quod maxime averterat); non certe tyrannidis fautor deffensorque acerrimus (sicut exempli gratia ille Vizcaíno Casas), sed illam certe catholicam clausamque Hispaniam satis commode inhabitans: dominica die, missa atque venatio perdicum vel leporum, domi muliere puellulos curante. (Etiam hodie episcopi qui se christianos appellant amantes quasi sceleratos condemnant homosexuales; heri dicebat episcopus quidam, Balearicus puto, sacerdotes paedophilos excussans, 'quosdam adulescentulos hominum libidinem excitare'.  Delibem opinor longissime ab istis vesanis abesse.)

Alia autem multa propinquum, amabilem mihi faciunt illum auctorem. In primis certe vigor dicendi, narratarum rerum suavitas. Non ejus calamo gratia deest, nec in describendo plenitudo, nec (quod maxime me juvit) in humanis pingendis characteribus acuitas jucunditate commixta.

Etiam hoc in Delibes gratum est mihi, sincerus amor naturae rerum, siquidem venatorie vestitus (multo major enim doctrina ex ejus litteris demanat volatilium pisciumque quam florum et arborum).

Sed hoc est quod plus fortasse funditus me capiat: lingua Delibes, vetus et sincera lingua castellana, cujus echos, quale saeculum praecedens locutum est, hanc vel illam popularem sententiam inveniens, dum oculis paginas persequor, audire videor subinde. Non alienum mihi videtur, quod ille coevus sit patri meo. Nonne quid oedipicum erit in hac quae mihi sentio suavitate ex auctoris pinciani sententiis?

6 comentarios

Thersites -

Insularum feci commixtionem; non Balearicus fuit episcopus, sed Teneriffae vel Nivariae ex Canariis. Ignoscatis quaeso.

Anónimo -

Rursus mendosus sum:

ex OPPIDO a Phoenicibus CONDITO ab eos 'Murgis' APPELLATO.

Ioannes Paulus -

Hispaniensis et Cordubensis sum, ex oppidum a Phoenicibus conditum et ab eos 'Murgis' appellatum est; deinde saeculo VIII a Mauris captum 'Al-Ramla' vocatum est; denique a Christianis recaptum 'Rambula' dictum est.

Thersites -

Valde tuo commentario gaudeo, Ioannes Paule. Utinam aliquid fructus blogium hoc tibi det. Probo quod studeas, plus autem quod scribas: quo discendi pacto nullum est melius, mea opinione et mea experientia.
Unde scribis, amice, respondere si tibi molestum non est?

Ioannes Paulus -

Menda in secundo paragrapho:

Mihi est ISTIUS auctoris quidam fabula quae inscribitur 'Si me cecidisse tibi dicunt', sed nondum lexi. Postquam de eo in blog TUO lexi, exspectationem hoc opus legendi sensi.

Ioannes Paulus -

Salve!

Lingua latina tantum me delectat cum eam in schola studui ut nuper iterum eam discere coepi delectationis causa. Quamobrem hoc blog invenisse laetor, ita enim aliquot versus praesentis linguae latinae legere possum (et meum latinem commentaria scribendo exercere).

Mihi est istiud auctoris quidam fabula quae inscribitur 'Si me cecidisse tibi dicunt', sed nondum lexi. Postquam de eo in blog tuus lexi, exspectationem hoc opus legendi sensi.

Vale!