Facebook Twitter Google +1     Admin

Historia Domini Quijoti Manchegui

Amici conspirant ad amicorum beatitudinem. Joachim, medicus emeritus cui olivas nuper collegimus, non modo holera et amygdalas, sed maximo studio colit hispanicas litteras, opus in primis summum Cervantinum illius Quixotis.

Jam tunc, cum oleas in horto vexaremus, de equite ambulanti atque de interpretatione in Hispania percelebri ejus operis in latinum macarronicum collocuti eramus. Equidem auctorem ignorabam, sed millies ex patre audieram illam ridiculam versionem notissimae sententiae initialis ('En un lugar de la Mancha, de cuyo nombre no quiero acordarme...') quam sine risu citare nequibat genitor: 'In uno lugare manchego, pro cujus nómine non volo calentare cascos...' Sibi quandam de illa versione notitiam tunc Joachim fuisse affirmavit, tacens alioquin.

Heri domi apparet: 'En tibi, ait, hic liber Ignatii Calvi: nuper editus est, mihique erat in loculis.' Aestimate vos quo stupore ipse acceperim, quo etiam gaudio, non sine pudore. Quod quidem gaudium majus etiam fit cum aperto libro prooemium legerem, latine macarronico exaratum ab ipso Joachine, quo messi nostrae dominum Quixotem adfuisse facetissime narraretur: 'Amygdali producunt (Joachim hortum describit suum) virentes smaragdas, et oleae margaritas pretiosas, qui dant nobis mansuetudine o post delicatum estacazum cum longum palum'.

Velim digniore plectro magnanimitatem Joachinis canere... Qua sit generositate vir ex studiis et moribus colligite. Cras de libro ultra scribam. Amico hodie est hoc totum.

22/12/2007 22:24 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

Noctebona adveniente interrogo te : quae epulae erunt in mensa tua. Fama est Hispani festos dies opulentissime celebrare. Gratus sit tibi dies Nativitatis tibi totaeque familiae tuae.

Fecha: 22/12/2007 23:32.


gravatar.comAutor: Icosinatus

Amice Thersite,

Semper scripta tua de litteris Hispanis curate lego. Jam, beneficio tuo, Philippi Trigo libros novi. Attentus scriptorum Hispanorum lector sum. Itaque, quondam clarissimi equitis ambulantis facta studui.

Nunc, Ignatii Calvi operam jocosam inveni. Per interrete, veni, vidi, legi "capitulum primerum Historia Domini Quijoti Manchegui." Festivum est, certe,sed ad operam integram legendam "in latino macarronico" non aptus sum.

Super haec, Ignatius Calvus scienter latinum macarronicum scribebat. Ego tamen non in eadem causa sum, ut comperire potes.

Navitatem felicem et bonum annum MMVIII tibi opto.

Fecha: 23/12/2007 18:01.


gravatar.comAutor: Icosinatus

Opus est legere "nativitatem"

Fecha: 23/12/2007 18:06.


Autor: Thersites

Nihil mirandum si majoribus nostris tumultu civili exacto, cum ferme fame perirent (qui non antea perissent bello), festorum dierum dapes copiosae atque opulentae placerent, ut quibus stomachus semel in anno miseriae oblivisceretur. Sed paulatim morigerati fimus. Parca esset cras cena nisi concluderetur dulciis placentis crustulis. Primam condiet mater: jus piscarium. Altera sororis majoris exspectatum erit opus: gallina fructibus referta. Escas bene novi, cum suus cuique labor a nobis sit impertitus. Nam postridie initium prandii meridiani mihi attinebit: cardus jure viridi conditus (cibus est proprius Aragoniae: olim eam caulem vinoso colore quae lombarda appellatur comedere solebamus). Frater minor haedulum nobis deinde apponet. Gratias ago vobis, care jlcg et Icosinate (authentice).

Fecha: 23/12/2007 23:50.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris