Facebook Twitter Google +1     Admin

Stolidus Koba

Lecta Grossmanis fabula alium de eodem tempore librum mihi commodavit Josephus (qui tabernae praeest ubi hebdomade quaque nonnulli cenamus amici: illum me viderat legentem, et nunc legit; sic eadem percurrimus volumina mutata vice). Commodatum scripserat anglus Martinus Amis; titulus 'Koba Terribilis: risus atque viginti milliones'.

Non est comparatio: illa fabula est; haec ratiocinatio cum de saeculo Stalinis (quem puerum 'Koba' vocarent) tum de accepta illius tyrannide inter occidentales, vel rejecta. Perlegi oblectatione, ita lectu facilis est, nec sine fructu, cum multorum adhuc ignorans essem. Durissimi certe fuerunt anni quos Russia sub Staline passa est: bellum civile, fames ucraniana, caedes non modo inimicorum, sed etiam inter amicos suspicari, carcere multare, cruciare, jugulare. Quod omnium stultissimum, tanta vis exiit quodam modo gratuita, inutilis. Cum saepissime accidit, malitia ab stultitia victa est.

Sed angli scripto aliqua desunt, aliqua supersunt. Id propterea evenisse credo quod simul auctor de suo patre (et aliis intelligentibus anglicis) etiam aliquid explicare conatur. Pater Amis, ut apparet, fautor initio Stalini fuerat. Sed cum simul utrumque temptet, nescio an neutrum ad unguem attingat. Ab historia enim desidero longiora, plura facta, more magis demonstrativo relata, rhetorico minus. Ab anglico autem latere pleraque superesse existimo: saltem non est mihi factum hoc oxoniense vel cantabrigiense studium loquendi de scriptoribus tanquam de collegis in ludo litterario.

Sed legite sultis: operae pretium est.
09/12/2007 23:38 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris