Facebook Twitter Google +1     Admin

Amita Josepha

20071205092812-7xii1-029.jpgDesumus jam diu, iterum morte tacti. Defuncta est enim uxor patrui, bona atque humilis mulier. (Rectene eam vocavi amitam? Nonne ’amita’ significat potius ’soror patris’?) Haec omnia pili fecisset illa, nihil curans nisi de bene gerenda familia. Cum alteram Hispaniae partem habitaret, ad exsequias euntibus transeunda fuerunt flumina et montes. Hispania tota sub nebulis visa est.

Redeunti placuit deverti in oppido pulcherrimo (ita audiebat) Urueña (Uruenna?, Uronna?) summo in monte condito, ex quo aiunt conspici posse aequam illam regionem cerealem Terram Camporum (’Tierra de Campos’) apte vocatam. Nihil vidi. Omnia nebula fuerunt. Oportebat appropinquare ne quicquam non videres. Ecce, exempli gratia, sacellum in radicibus montis positum, longobardis arquationibus ornatum sicut serrablensia templa, quod in Castella videre non exspectabam.

Commentarios, nuntios, epistulas lego. Nuntio Reginaldi gliscor, rana in fabulis, ipsi visus poeta laureatus. Alius amicus coram dixit deesse commentarium de amygdalorum collectione; vera dicit; equidem scripsi, sed ordinatro invito periit denique, cujus oblitus eram. Gratias omnibus ago. Valete.
05/12/2007 09:30 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Pulcherrimae videntur tuae imagines, et haec photographica et illa verbis exstructa; utinam laetiorem ob causam iter fecisses.

Fecha: 07/12/2007 01:55.


Autor: Thersites

Gratias Oudeni Nemini agit corde Thersites.

Fecha: 08/12/2007 22:10.


gravatar.comAutor: Pupa

"Lubrica quassa levis fragilis bona vel mala fallax /
Vita data est homini..."

Fecha: 14/12/2007 20:17.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris