Facebook Twitter Google +1     Admin

Diaria

Jam aliquot diebus quasi feriis clausas inveni nonnullas ephemerides earum quas per interrete legere licebat. Quid Nemini nostro Americano acciderit, qui jam scribere non vult? Num iter Italicum cujus jucunda photographemata miserat extremum suorum fuit? Fato cecidit an puellae Italicae facie? Etiam Reginaldus Belga scribere desiit postquam itineris ad arcticas regiones causam nobis dederit. Quid Reginaldo? Num a litteris conjunx prohibet? Utrum ordinatro caret an scribere taedet?

Cum has gerras inciperem novum litterarum saeculum coepisse, nescio cur, sperabam, quo sapientes plurimi blogia seu ephemerides Latine legendas nobis magnanime traderent (optimos inter cum non possem, saltem inter antiquiores numerari confidebam). Quid nunc? Jam vitium ignis arsit totus, celerrime exstincturus? Tacuerunt aliae, aliae minus saepe leguntur. E reti quaerens, novam ephemeridem inveni unam, Insulam somnium. De Latinis aio. Num idem accidit in ceteris sermonibus? Nescio. Tot horas ordinatro non vaco.

Relego quod proximo mense scripsi. Nonnulla menda repperio: irascor mediocriter, quem demum ad finem atriore bile? Mecum reputo: qua de causa maneam in scribendo? Aliquid disco, jam autem tarde, senile malum. Disco adhuc, quoquo sit modo, nec aliam nullam invenio causam scribendi nisi quod etiam dictare placeat. Nihil ultra spero.

06/11/2007 22:49 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Adsum. Sub librorum acervo possum inveniri. Clausulis sepultus, laboribus confectus, et in bibliotheca die noctuque versans, nihilominus adsum, et lego, et tuis e scriptis et Pastricis dulcem fructum refectionemque animae mihi capto. His diebus tamen difficile est tempus scribendo invenire, aut etiam quid in mundo extra universitatem fiat discendo. Sed spero me moxmox iterum esse scripturum.

Fecha: 07/11/2007 00:05.


Autor: Thersites

A, Nemo, quam gratum quod verba fecisti! Qui tua legimus plura legere speramus, quamquam mus bibliorum sis factus :) Vale athletice!

Fecha: 08/11/2007 23:25.


Autor: Reginaldus

Noli maerore confici! Revenio, immo vero iam reveni! Otio carui in tanta scholastica turbatione. Vale, o fidelis fidelium in causa latina!

Fecha: 09/11/2007 21:44.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris