Facebook Twitter Google +1     Admin

Horis matutinis

Nox clara: in caeli apice lucet luna, mentita, ut solet, se crescere, nam in litteram 'c' (crescendi scilicet) fingitur, cum formam litterae 'd' (decrescendi) accipere debuisset. (Hoc puer didici: lunam, feminam denique, semper mentiri.)

Sed, quamquam luna verticem caeli occupat radiisque reliquas caeli regiones illuminat, sidera conspiciuntur quasi nigra foret nox. Ventus flat acerrimus, frigidus, paene hiemalis: rapidos ejus flatus nulla nubes in summo resistere potest, vix in terra matutinus cursor.

Orion leporem sectari pergit. Leonis sidus et patre et filio pulcherrime ornatur, Saturno dico retorta mente, filioque Jove deumque hominumque patre.

Feminae mentiuntur. Viri mentimur. Omnia in orbe vera dicunt mentita. Taediosus aliter fieret mundus.

31/10/2007 09:26 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Pastrix

Didici puer homini mentiri incipiendum esse quam citissime in rebus levibus, quo melius ei succedat postea in gravibus. Quod praeceptum diligenter semper servatum multum mihi profuit. Itaque Lunae (et ceterarum feminarum) mendacia haud moleste fero...(mdr;:)

Fecha: 31/10/2007 20:14.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris