Facebook Twitter Google +1     Admin

Et tu, brute?

Amicus Mr Kaplan (obiter, puto, ridens me, cum 'doctissima' appellet marem ignorantem) invitat in commentario ad opinionem proferendam de quodam Ivo Cortez, homine francogallo cui sermo Cartesii (et ita libro nuper edito praedicat) e latino venire non videtur. Quam petitionem eo jucundius accipio quod propositum mihi hodie fuisset de Sarcozio querimonias dare deque suis in senatu mundiali bellicis verbis. Quem ad finem gallus ex tempore classicum trucem caneret? Quid ad illud eum cogeret? Etiam tu, parve Nicolae (quem Caudicem sapiens quidam vocabat) prave historiam didicisti? Sit forsan omen, quo pusillimus quisque armatissimum virum se velit. Me melius (hoc erat denique confitendum) Pastrix hominem noverat. Sed publicam ignorantiam relinquamus, redeamus ad propriam.

Opinionem quaesitam dabo audacter. Quid de me expectabas? Praefato autem me librum Ivi non legisse, tantum de sua nosse doctrina quod in blogio a Mr Kaplan alluso legi potest a.d. III Kal Oct. Nunc autem temporis non satis est; cras contra plus fore spero. Patiatur interim Mr Kaplan ut de nomine quaeram. Nam mihi in mentem venit pellicula Hitchcocki notissima, illa qua histrio (cujus nomen nunquam illico recordor) aeroplani impetum subit in campo cereali. Nonne sub nomine Kaplan agebat ille?

Respondebo etiam ad amicum Kalamazoensem: de Veronese nuptiis per interrete paulum quaesivi sed frustra; nescio de quo loquaris. Opus theatrale, pictoricum? Mitte, amabo te, nexum. Valete, amici.

30/09/2007 22:34 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

Anno 1797 Bonaparte potitus est Venetiam et ingentem tabulam a Veronense pictam in refectorio monasterii San Giorgio Maggiore sitam rapuit et in Galliam mittit. populus Italicus deplorabat amissam picturam et Societas Forum Arte a Societate Benefica Cinci commissa est ut picturam amissam imitarer. hunc opus magnum et mirum laborem requisivit. nequeo nexum mitti quia ignarus sum interretiarum rerum.

Fecha: 01/10/2007 19:38.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris